Corinthios Ii 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
1我們與 上帝 同工的,也勸你們不可徒受他的恩典。
2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
2因為他說:「在悅納的時候,我應允了你;在拯救的日子,我搭救了你。」看哪,現在正是悅納的時候!現在正是拯救的日子;
3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
3我們凡事都不叫人有妨礙,免得這職分被人毀謗;
4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
4反倒在各樣的事上表明自己是上帝的用人,就如在許多的忍耐、患難、窮乏、困苦、
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
5鞭打、監禁、擾亂、勤勞、警醒、不食、
6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
6廉潔、知識、恆忍、恩慈、聖靈的感化、無偽的愛心、
7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
7真實的道理、上帝的大能;仁義的兵器在左在右;
8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
8榮耀、羞辱,惡名、美名;似乎是誘惑人的,卻是誠實的;
9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
9似乎不為人所知,卻是人所共知的;似乎要死,卻是活着的;似乎受責罰,卻是不致喪命的;
10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
10似乎憂愁,卻是常常快樂的;似乎貧窮,卻是叫許多人富足的;似乎一無所有,卻是樣樣都有的。
11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
11哥林多 人哪,我們向你們,口是張開的,心是寬宏的。
12Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
12你們狹窄,原不在乎我們,是在乎自己的心腸狹窄。
13eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
13你們也要照樣用寬宏的心報答我。我這話正像對自己的孩子說的。
14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
14你們和不信的原不相配,不要同負一軛。義和不義有甚麼相交呢?光明和黑暗有甚麼相通呢?
15quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?
15基督和彼列有甚麼相和呢?信 主 的和不信 主 的有甚麼相干呢?
16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
16上帝的殿和偶像有甚麼相同呢?因為我們是永生上帝的殿,就如上帝曾說: 我要在他們中間居住, 在他們中間來往; 我要作他們的上帝; 他們要作我的子民。
17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
17又說:你們務要從他們中間出來, 與他們分別; 不要沾不潔淨的物,我就收納你們。
18et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]
18我要作你們的父; 你們要作我的兒女。 這是全能的主說的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.