Corinthios Ii 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.
1我們原知道,我們這地上的帳棚若拆毀了,必得上帝所造,不是人手所造,在天上永存的房屋。
2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes:
2我們在這帳棚裏歎息,深想得那從天上來的房屋,好像穿上 衣服 ;
3si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
3倘若穿上,被遇見的時候就不至於赤身了。
4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
4我們在這帳棚裏歎息勞苦,並非願意脫下這個,乃是願意穿上那個,好叫這必死的被生命吞滅了。
5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
5為此,培植我們的就是上帝,他又賜給我們 聖 靈作憑據。
6Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
6所以,我們時常坦然無懼,並且曉得我們住在身內,便與主相離。
7(per fidem enim ambulamus, et non per speciem):
7因我們行事為人是憑着信心,不是憑着眼見。
8audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
8我們坦然無懼,是更願意離開身體與主同住。
9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.
9所以,無論是住在身內,離開身外,我們立了志向,要得主的喜悅。
10Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
10因為我們眾人必要在基督臺前顯露出來,叫各人按着本身所行的,或善或惡受報。
11Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
11我們既知道主是可畏的,所以勸人。但我們在上帝面前是顯明的,盼望在你們的良心裏也是顯明的。
12Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
12我們不是向你們再舉薦自己,乃是叫你們因我們有可誇之處,好對那憑外貌不憑內心誇口的人,有言可答。
13Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.
13我們若果顛狂,是為上帝;若果謹守,是為你們。
14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
14原來基督的愛激勵我們;因我們想,一人既替眾人死,眾人就都死了;
15et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
15並且他替眾人死,是叫那些活着的人不再為自己活,乃為替他們死而復活的 主 活。
16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
16所以,我們從今以後,不憑着外貌認人了。雖然憑着外貌認過基督,如今卻不再 這樣 認他了。
17Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
17若有人在基督裏,他就是新造的人,舊事已過,都變成新的了。
18Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,
18一切都是出於上帝;他藉着基督使我們與他和好,又將勸人與他和好的職分賜給我們。
19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
19這就是上帝在基督裏,叫世人與自己和好,不將他們的過犯歸到他們身上,並且將這和好的道理託付了我們。
20Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
20所以,我們作基督的使者,就好像上帝藉我們勸你們一般。我們替基督求你們與上帝和好。
21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
21上帝使那無罪的,替我們成為罪,好叫我們在他裏面成為上帝的義。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.