Romanos 3
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?
1这样说来, 犹太 人有什么长处?割礼有什么益处呢?
2Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
2凡事大有好处:第一是 神的圣言交托他们。
3Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
3即便有不信的,这有何妨呢?难道他们的不信就废掉 神的信吗?
4Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.]
4断乎不能!不如说, 神是真实的,人都是虚谎的。如 经上 所记: 你责备人的时候,显为公义; 被人议论的时候,可以得胜。
5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
5我且照着人的常话说,我们的不义若显出 神的义来,我们可以怎么说呢? 神降怒,是他不义吗?
6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
6断乎不是!若是这样, 神怎能审判世界呢?
7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
7若 神的真实,因我的虚谎越发显出他的荣耀,为什么我还受审判,好像罪人呢?
8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
8为什么不说,我们可以作恶以成善呢?这是毁谤我们的人说我们有这话。这等人定罪是该当的。
9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
9这却怎么样呢?我们比他们强吗?决不是的!因我们已经证明: 犹太 人和 希腊 人都在罪恶之下。
10sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam:
10就如 经上 所记: 没有义人,连一个也没有。
11non est intelligens, non est requirens Deum.
11没有明白的; 没有寻求 神的;
12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
12都是偏离正路, 一同变为无用。 没有行善的,连一个也没有。
13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
13他们的喉咙是敞开的坟墓; 他们用舌头弄诡诈, 嘴唇里有虺蛇的毒气,
14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
14满口是咒骂苦毒。
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
15杀人流血, 他们的脚飞跑,
16contritio et infelicitas in viis eorum:
16所经过的路便行残害暴虐的事。
17et viam pacis non cognoverunt:
17平安的路,他们未曾知道;
18non est timor Dei ante oculos eorum.]
18他们眼中不怕 神。
19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
19我们晓得律法上的话都是对律法以下之人说的,好塞住各人的口,叫普世的人都伏在 神审判之下。
20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
20所以凡有血气的,没有一个因行律法能在 神面前称义,因为律法本是叫人知罪。
21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.
21但如今, 神的义在律法以外已经显明出来,有律法和先知为证:
22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:
22就是 神的义,因信耶稣基督加给一切相信的人,并没有分别。
23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
23因为世人都犯了罪,亏缺了 神的荣耀;
24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
24如今却蒙 神的恩典,因基督耶稣的救赎,就白白地称义。
25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
25神设立耶稣作挽回祭,是凭着耶稣的血,借着人的信,要显明 神的义;因为他用忍耐的心宽容人先时所犯的罪,
26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
26好在今时显明他的义,使人知道他自己为义,也称信耶稣的人为义。
27Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
27既是这样,哪里能夸口呢?没有可夸的了。用何法没有的呢?是用立功之法吗?不是,乃用信 主 之法。
28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
28所以我们看定了:人称义是因着信,不在乎遵行律法。
29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
29难道 神只作 犹太 人的 神吗?不也是作外邦人的 神吗?是的,也作外邦人的 神。
30quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
30神既是一位,他就要因信称那受割礼的为义,也要因信称那未受割礼的为义。
31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
31这样,我们因信废了律法吗?断乎不是!更是坚固律法。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.