Romanos 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
1你这论断人的,无论你是谁,也无可推诿。你在什么事上论断人,就在什么事上定自己的罪;因你这论断人的,自己所行却和别人一样。
2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
2我们知道这样行的人, 神必照真理审判他。
3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
3你这人哪,你论断行这样事的人,自己所行的却和别人一样,你以为能逃脱 神的审判吗?
4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
4还是你藐视他丰富的恩慈、宽容、忍耐,不晓得他的恩慈是领你悔改呢?
5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
5你竟任着你刚硬不悔改的心,为自己积蓄忿怒,以致 神震怒,显他公义审判的日子来到。
6qui reddet unicuique secundum opera ejus:
6他必照各人的行为报应各人。
7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
7凡恒心行善、寻求荣耀、尊贵和不能朽坏 之福 的,就以永生报应他们;
8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
8惟有结党、不顺从真理、反顺从不义的,就以忿怒、恼恨报应他们;
9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
9将患难、困苦加给一切作恶的人,先是 犹太 人,后是 希腊 人,
10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
10却将荣耀、尊贵、平安加给一切行善的人,先是 犹太 人,后是 希腊 人。
11non enim est acceptio personarum apud Deum.
11因为 神不偏待人。
12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
12凡没有律法犯了罪的,也必不按律法灭亡;凡在律法以下犯了罪的,也必按律法受审判。(
13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
13原来在 神面前,不是听律法的为义,乃是行律法的称义。
14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
14没有律法的外邦人若顺着本性行律法上的事,他们虽然没有律法,自己就是自己的律法。
15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
15这是显出律法的功用刻在他们心里,他们是非之心同作见证,并且他们的思念互相较量,或以为是,或以为非。)
16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
16就在 神借耶稣基督审判人隐秘事的日子,照着我的福音所言。
17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
17你称为 犹太 人,又倚靠律法,且指着 神夸口;
18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
18既从律法中受了教训,就晓得 神的旨意,也能分别是非;
19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
19又深信自己是给瞎子领路的,是黑暗中人的光,
20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
20是蠢笨人的师傅,是小孩子的先生,在律法上有知识和真理的模范。
21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
21你既是教导别人,还不教导自己吗?你讲说人不可偷窃,自己还偷窃吗?
22qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
22你说人不可奸淫,自己还奸淫吗?你厌恶偶像,自己还偷窃庙中之物吗?
23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
23你指着律法夸口,自己倒犯律法、玷辱 神吗?
24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
24神的名在外邦人中,因你们受了亵渎,正如 经上 所记的。
25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
25你若是行律法的,割礼固然于你有益;若是犯律法的,你的割礼就算不得割礼。
26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
26所以那未受割礼的,若遵守律法的条例,他虽然未受割礼,岂不算是有割礼吗?
27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es?
27而且那本来未受割礼的,若能全守律法,岂不是要审判你这有仪文和割礼竟犯律法的人吗?
28Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
28因为外面作 犹太 人的,不是 真 犹太 人;外面肉身的割礼,也不是 真 割礼。
29sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
29惟有里面作的,才是 真 犹太 人; 真 割礼也是心里的,在乎灵,不在乎仪文。这人的称赞不是从人来的,乃是从 神来的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.