Romanos 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
1如此说来,我们的祖宗 亚伯拉罕 凭着肉体得了什么呢?
2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
2倘若 亚伯拉罕 是因行为称义,就有可夸的;只是在 神面前并无可夸。
3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
3经上说什么呢?说:「 亚伯拉罕 信 神,这就算为他的义。」
4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
4做工的得工价,不算恩典,乃是该得的;
5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
5惟有不做工的,只信称罪人为义的 神,他的信就算为义。
6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
6正如 大卫 称那在行为以外蒙 神算为义的人是有福的。
7[Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
7他 说: 得赦免其过、遮盖其罪的, 这人是有福的。
8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]
8主不算为有罪的, 这人是有福的。
9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
9如此看来,这福是单加给那受割礼的人吗?不也是加给那未受割礼的人吗?因我们所说, 亚伯拉罕 的信,就算为他的义,
10Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
10是怎么算的呢?是在他受割礼的时候呢?是在他未受割礼的时候呢?不是在受割礼的时候,乃是在未受割礼的时候。
11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
11并且他受了割礼的记号,作他未受割礼的时候因信称义的印证,叫他作一切未受割礼而信之人的父,使他们也算为义;
12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
12又作受割礼之人的父,就是那些不但受割礼,并且按我们的祖宗 亚伯拉罕 未受割礼而信之踪迹去行的人。
13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.
13因为 神 应许 亚伯拉罕 和他后裔,必得承受世界,不是因律法,乃是因信而得的义。
14Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
14若是属乎律法的人才得为后嗣,信就归于虚空,应许也就废弃了。
15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
15因为律法是惹动忿怒的;哪里没有律法,那里就没有过犯。
16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
16所以 人得为后嗣 是本乎信,因此就属乎恩,叫应许定然归给一切后裔;不但归给那属乎律法的,也归给那效法 亚伯拉罕 之信的。
17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:
17亚伯拉罕 所信的,是那叫死人复活、使无变为有的 神,他在主面前作我们世人的父。如 经上 所记:「我已经立你作多国的父。」
18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
18他在无可指望的时候,因信仍有指望,就得以作多国的父,正如先前所说:「你的后裔将要如此。」
19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
19他将近百岁的时候,虽然想到自己的身体如同已死, 撒拉 的生育已经断绝,他的信心还是不软弱;
20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
20并且仰望 神的应许,总没有因不信心里起疑惑,反倒因信心里得坚固,将荣耀归给 神,
21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
21且满心相信 神所应许的必能做成。
22Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
22所以,这就算为他的义。
23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:
23「算为他义」的这句话不是单为他写的,
24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
24也是为我们将来得算为义之人写的,就是我们这信 神使我们的主耶稣从死里复活的人。
25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
25耶稣被交给人,是为我们的过犯;复活,是为叫我们称义。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.