Romanos 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
1在上有权柄的,人人当顺服他,因为没有权柄不是出于 神的。凡掌权的都是 神所命的。
2Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
2所以,抗拒掌权的就是抗拒 神的命;抗拒的必自取刑罚。
3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
3作官的原不是叫行善的惧怕,乃是叫作恶的惧怕。你愿意不惧怕掌权的吗?你只要行善,就可得他的称赞;
4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
4因为他是 神的用人,是与你有益的。你若作恶,却当惧怕,因为他不是空空地佩剑;他是 神的用人,是伸冤的,刑罚那作恶的。
5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
5所以,你们必须顺服,不但是因为刑罚,也是因为良心。
6Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
6你们纳粮,也为这个缘故;因他们是 神的差役,常常特管这事。
7Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
7凡人所当得的,就给他。当得粮的,给他纳粮;当得税的,给他上税;当惧怕的,惧怕他;当恭敬的,恭敬他。
8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
8凡事都不可亏欠人,惟有彼此相爱要常以为亏欠,因为爱人的就完全了律法。
9Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
9像那不可奸淫,不可杀人,不可偷盗,不可贪婪,或有别的诫命,都包在爱人如己这一句话之内了。
10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
10爱是不加害与人的,所以爱就完全了律法。
11Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
11再者,你们晓得,现今就是该趁早睡醒的时候;因为我们得救,现今比 初 信的时候更近了。
12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
12黑夜已深,白昼将近。我们就当脱去暗昧的行为,带上光明的兵器。
13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:
13行事为人要端正,好像行在白昼。不可荒宴醉酒;不可好色邪荡;不可争竞嫉妒。
14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
14总要披戴主耶稣基督,不要为肉体安排,去 放纵 私欲。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.