Romanos 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:
1我且说, 神弃绝了他的百姓吗?断乎没有!因为我也是 以色列 人, 亚伯拉罕 的后裔,属 便雅悯 支派的。
2non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël:
2神并没有弃绝他预先所知道的百姓。你们岂不晓得经上论到 以利亚 是怎么说的呢?他在 神面前怎样控告 以色列 人说:
3Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
3「主啊,他们杀了你的先知,拆了你的祭坛,只剩下我一个人;他们还要寻索我的命。」
4Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
4神的回话是怎么说的呢? 他说 :「我为自己留下七千人,是未曾向 巴力 屈膝的。」
5Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
5如今也是这样,照着拣选的恩典,还有所留的余数。
6Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia.
6既是出于恩典,就不在乎行为;不然,恩典就不是恩典了。
7Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
7这是怎么样呢? 以色列 人所求的,他们没有得着。惟有蒙拣选的人得着了;其余的就成了顽梗不化的。
8sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
8如 经上 所记: 神给他们昏迷的心, 眼睛不能看见, 耳朵不能听见, 直到今日。
9Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
9大卫 也说: 愿他们的筵席变为网罗,变为机槛, 变为绊脚石,作他们的报应。
10Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
10愿他们的眼睛昏蒙,不得看见; 愿你时常弯下他们的腰。
11Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
11我且说,他们失脚是要他们跌倒吗?断乎不是!反倒因他们的过失,救恩便临到外邦人,要激动他们发愤。
12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum?
12若他们的过失为天下的富足,他们的缺乏为外邦人的富足,何况他们的丰满呢?
13Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
13我对你们外邦人说这话;因我是外邦人的使徒,所以敬重我的职分,
14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
14或者可以激动我骨肉之亲发愤,好救他们一些人。
15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
15若他们被丢弃,天下就得 与 神 和好,他们被收纳,岂不是死而复生吗?
16Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
16所献的新面若是圣洁,全团也就圣洁了;树根若是圣洁,树枝也就圣洁了。
17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
17若有几根枝子被折下来,你这野橄榄得接在其中,一同得着橄榄根的肥汁,
18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
18你就不可向 旧 枝子夸口;若是夸口, 当知道 不是你托着根,乃是根托着你。
19Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.
19你若说,那枝子被折下来是特为叫我接上。
20Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
20不错!他们因为不信,所以被折下来;你因为信,所以立得住;你不可自高,反要惧怕。
21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
21神既不爱惜原来的枝子,也必不爱惜你。
22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
22可见, 神的恩慈和严厉向那跌倒的人是严厉的,向你是有恩慈的,只要你长久在他的恩慈里;不然,你也要被砍下来。
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
23而且他们若不是长久不信,仍要被接上,因为 神能够把他们从新接上。
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?
24你是从那天生的野橄榄上砍下来的,尚且逆着性得接在好橄榄上,何况这本树的枝子,要接在本树上呢!
25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
25弟兄们,我不愿意你们不知道这奥秘(恐怕你们自以为聪明),就是 以色列 人有几分是硬心的,等到外邦人的数目添满了,
26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
26于是 以色列 全家都要得救。如 经上 所记: 必有一位救主从 锡安 出来, 要消除 雅各 家的一切罪恶;
27Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
27又 说 :我除去他们罪的时候, 这就是我与他们所立的约。
28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
28就着福音说,他们为你们的缘故是仇敌;就着拣选说,他们为列祖的缘故是蒙爱的。
29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
29因为 神的恩赐和选召是没有后悔的。
30Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
30你们从前不顺服 神,如今因他们的不顺服,你们倒蒙了怜恤。
31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
31这样,他们也是不顺服,叫他们因着施给你们的怜恤,现在也就蒙怜恤。
32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
32因为 神将众人都圈在不顺服之中,特意要怜恤众人。
33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
33深哉, 神丰富的智慧和知识! 他的判断何其难测! 他的踪迹何其难寻!
34Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
34谁知道主的心? 谁作过他的谋士呢?
35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
35谁是先给了他, 使他后来偿还呢?
36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.
36因为万有都是本于他, 倚靠他,归于他。 愿荣耀归给他,直到永远。阿们!
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.