I Paralipomenon 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
1以色列 眾人聚集到 希伯崙 見 大衛 ,說:「我們原是你的骨肉。
2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
2從前 掃羅 作王的時候,率領 以色列 人出入的是你;耶和華-你的上帝也曾應許你說:『你必牧養我的民 以色列 ,作 以色列 的君。』」
3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
3於是 以色列 的長老都來到 希伯崙 見 大衛 王。 大衛 在 希伯崙 耶和華面前與他們立約,他們就膏 大衛 作 以色列 的王,是照耶和華藉 撒母耳 所說的話。
4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
4大衛 和 以色列 眾人到了 耶路撒冷 ,就是 耶布斯 ;那時 耶布斯 人住在那裏。
5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
5耶布斯 人對 大衛 說:「你決不能進這地方。」然而 大衛 攻取 錫安 的保障,就是 大衛 的城。
6dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
6大衛 說:「誰先攻打 耶布斯 人,必作首領元帥。」 洗魯雅 的兒子 約押 先上去,就作了元帥。
7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
7大衛 住在保障裏,所以那保障叫作 大衛城 。
8Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
8大衛 又從 米羅 起,四圍建築城牆,其餘的是 約押 修理。
9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
9大衛 日見強盛,因為萬軍之耶和華與他同在。
10Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
10以下記錄跟隨 大衛 勇士的首領,就是奮勇幫助他得國、照着耶和華吩咐 以色列 人的話、與 以色列 人一同立他作王的。
11Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
11大衛 勇士的數目記在下面: 哈革摩尼 的兒子 雅朔班 ,他是軍長的統領,一時舉槍殺了三百人。
12Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
12其次是 亞合 人 朵多 的兒子 以利亞撒 ,他是三個勇士裏的一個。
13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
13他從前與 大衛 在 巴斯‧達閔 , 非利士 人聚集要打仗。那裏有一塊長滿大麥的田,眾民就在 非利士 人面前逃跑;
14Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
14這勇士便站在那田間擊殺 非利士 人,救護了那田。耶和華使 以色列 人大獲全勝。
15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
15三十個勇士中的三個人下到磐石那裏,進了 亞杜蘭洞 見 大衛 ; 非利士 的軍隊在 利乏音谷 安營。
16Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
16那時 大衛 在山寨, 非利士 人的防營在 伯利恆 。
17Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
17大衛 渴想,說:「甚願有人將 伯利恆 城門旁井裏的水打來給我喝!」
18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
18這三個勇士就闖過 非利士 人的營盤,從 伯利恆 城門旁的井裏打水,拿來奉給 大衛 。他卻不肯喝,將水奠在耶和華面前,
19dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi.
19說:「我的上帝啊,這三個人冒死去打水,這水好像他們的血一般,我斷不敢喝!」如此, 大衛 不肯喝。這是三個勇士所做的事。
20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
20約押 的兄弟 亞比篩 是這三個勇士的首領;他舉槍殺了三百人,就在三個勇士裏得了名。
21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
21他在這三個勇士裏是最尊貴的,所以作他們的首領;只是不及前三個勇士。
22Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
22有 甲薛 勇士 耶何耶大 的兒子 比拿雅 行過大能的事:他殺了 摩押 人 亞利伊勒 的兩個 兒子 ,又在下雪的時候下坑裏去殺了一個獅子,
23Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
23又殺了一個 埃及 人。 埃及 人身高五肘,手裏拿着槍,槍桿粗如織布的機軸; 比拿雅 只拿着棍子下去,從 埃及 人手裏奪過槍來,用那槍將他刺死。
24Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
24這是 耶何耶大 的兒子 比拿雅 所行的事,就在三個勇士裏得了名。
25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
25他比那三十個勇士都尊貴,只是不及前三個勇士。 大衛 立他作護衛長。
26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
26軍中的勇士有 約押 的兄弟 亞撒黑 , 伯利恆 人 朵多 的兒子 伊勒哈難 ,
27Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
27哈律 人 沙瑪 , 比倫 人 希利斯 ,
28Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
28提哥亞 人 益吉 的兒子 以拉 , 亞拿突 人 亞比以謝 ,
29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
29戶沙 人 西比該 , 亞合 人 以來 ,
30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
30尼陀法 人 瑪哈萊 , 尼陀法 人 巴拿 的兒子 希立 ,
31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
31便雅憫 族 基比亞 人 利拜 的兒子 以太 , 比拉頓 人 比拿雅 ,
32Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
32迦實溪 人 戶萊 , 亞拉巴 人 亞比 ,
33Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
33巴路米 人 押斯瑪弗 , 沙本 人 以利雅哈巴 ,
34Ahiam filius Sachar Ararites,
34基孫 人 哈深 的眾子, 哈拉 人 沙基 的兒子 約拿單 ,
35Eliphal filius Ur,
35哈拉 人 沙甲 的兒子 亞希暗 , 吾珥 的兒子 以利法勒 ,
36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
36米基拉 人 希弗 , 比倫 人 亞希雅 ,
37Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
37迦密 人 希斯羅 , 伊斯拜 的兒子 拿萊 ,
38Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
38拿單 的兄弟 約珥 , 哈基利 的兒子 彌伯哈 ,
39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
39亞捫 人 洗勒 , 比錄 人 拿哈萊 ( 拿哈萊 是給 洗魯雅 的兒子 約押 拿兵器的),
40Ira Jethræus, Gareb Jethræus,
40以帖 人 以拉 , 以帖 人 迦立 ,
41Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,
41赫 人 烏利亞 , 亞萊 的兒子 撒拔 ,
42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:
42呂便 人 示撒 的兒子 亞第拿 (他是 呂便 支派中的一個族長,率領三十人),
43Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
43瑪迦 的兒子 哈難 , 彌特尼 人 約沙法 ,
44Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
44亞施他拉 人 烏西亞 , 亞羅珥 人 何坦 的兒子 沙瑪 、 耶利 ,
45Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
45提洗 人 申利 的兒子 耶疊 和他的兄弟 約哈 ,
46Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
46瑪哈未 人 以利業 , 伊利拿安 的兒子 耶利拜 、 約沙未雅 , 摩押 人 伊特瑪 、
no verse 47 in this text
47以利業 、 俄備得 ,並 米瑣八 人 雅西業 。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.