I Paralipomenon
Chapter 28
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

I Paralipomenon 28

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
1大衛 招聚 以色列 各支派的首領和輪班服事王的軍長,與千夫長、百夫長,掌管王和王子產業牲畜的,並太監,以及大能的勇士,都到 耶路撒冷 來。
2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
2大衛 王就站起來,說:「我的弟兄,我的百姓啊,你們當聽我言,我心裏本想建造殿宇,安放耶和華的約櫃,作為我上帝的腳凳;我已經預備建造的材料。
3Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
3只是上帝對我說:『你不可為我的名建造殿宇;因你是戰士,流了人的血。』
4Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.
4然而,耶和華- 以色列 的上帝在我父的全家揀選我作 以色列 的王,直到永遠。因他揀選 猶大 為首領;在 猶大 支派中揀選我父家,在我父的眾子裏喜悅我,立我作 以色列 眾人的王。
5Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
5耶和華賜我許多兒子,在我兒子中揀選 所羅門 坐耶和華的國位,治理 以色列 人。
6dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
6耶和華對我說:『你兒子 所羅門 必建造我的殿和院宇;因為我揀選他作我的子,我也必作他的父。
7Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie.
7他若恆久遵行我的誡命典章如今日一樣,我就必堅定他的國位,直到永遠。』
8Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
8現今在耶和華的會中, 以色列 眾人眼前所說的,我們的上帝也聽見了。你們應當尋求耶和華-你們上帝的一切誡命,謹守遵行,如此你們可以承受這美地,遺留給你們的子孫,永遠為業。
9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
9「我兒 所羅門 哪,你當認識耶和華-你父的上帝,誠心樂意地事奉他;因為他鑒察眾人的心,知道一切心思意念。你若尋求他,他必使你尋見;你若離棄他,他必永遠丟棄你。
10Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
10你當謹慎,因耶和華揀選你建造殿宇作為聖所。你當剛強去行。」
11Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
11大衛 將 殿的 遊廊、旁屋、府庫、樓房、內殿,和施恩所的樣式指示他兒子 所羅門 ,
12necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
12又將被靈感動所得的樣式,就是耶和華上帝殿的院子、周圍的房屋、殿的府庫,和聖物府庫的一切樣式都指示他;
13divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
13又指示他祭司和 利未 人的班次與耶和華殿裏各樣的工作,並耶和華殿裏一切器皿的樣式,
14Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
14以及各樣應用金器的分兩和各樣應用銀器的分兩,
15Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit.
15金燈臺和金燈的分兩,銀燈臺和銀燈的分兩,輕重各都合宜;
16Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.
16陳設餅金桌子的分兩,銀桌子的分兩,
17Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
17精金的肉叉子、盤子,和爵的分兩,各金碗與各銀碗的分兩,
18Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini.
18精金香壇的分兩,並用金子做基路伯;基路伯張開 翅膀 ,遮掩耶和華的約櫃。
19Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
19大衛 說:「這一切工作的樣式都是耶和華用手劃出來使我明白的。」
20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
20大衛 又對他兒子 所羅門 說:「你當剛強壯膽去行!不要懼怕,也不要驚惶。因為耶和華上帝就是我的上帝,與你同在;他必不撇下你,也不丟棄你,直到耶和華殿的工作都完畢了。
21Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.
21有祭司和 利未 人的各班,為要辦理上帝殿各樣的事,又有靈巧的人在各樣的工作上樂意幫助你;並有眾首領和眾民一心聽從你的命令。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.