Mattheum 23
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
1那時,耶穌對眾人和門徒講論,
2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
2說:「文士和法利賽人坐在 摩西 的位上,
3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
3凡他們所吩咐你們的,你們都要謹守遵行。但不要效法他們的行為;因為他們能說,不能行。
4Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
4他們把難擔的重擔捆起來,擱在人的肩上,但自己一個指頭也不肯動。
5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
5他們一切所做的事都是要叫人看見,所以將佩戴的經文做寬了, 衣裳的 繸子做長了,
6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
6喜愛筵席上的首座,會堂裏的高位,
7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
7又喜愛人在街市上問他安,稱呼他拉比 。
8Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
8但你們不要受拉比的稱呼,因為只有一位是你們的夫子;你們都是弟兄。
9Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
9也不要稱呼地上的人為父,因為只有一位是你們的父,就是在天上的父。
10Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
10也不要受師尊的稱呼,因為只有一位是你們的師尊,就是基督。
11Qui major est vestrum, erit minister vester.
11你們中間誰為大,誰就要作你們的用人。
12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
12凡自高的,必降為卑;自卑的,必升為高。
13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
13「你們這假冒為善的文士和法利賽人有禍了!因為你們正當人前,把天國 的門 關了,自己不進去,正要進去的人,你們也不容他們進去。
14Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
no verse 14 in this text
15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
15「你們這假冒為善的文士和法利賽人有禍了!因為你們走遍洋海陸地,勾引一個人入教,既入了教,卻使他作地獄之子,比你們還加倍。
16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.
16「你們這瞎眼領路的有禍了!你們說:『凡指着殿起誓的,這算不得甚麼;只是凡指着殿中金子起誓的,他就該謹守。』
17Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
17你們這無知瞎眼的人哪,甚麼是大的?是金子呢?還是叫金子成聖的殿呢?
18Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
18你們又說:『凡指着壇起誓的,這算不得甚麼;只是凡指着壇上禮物起誓的,他就該謹守。』
19Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
19你們這瞎眼的人哪,甚麼是大的?是禮物呢?還是叫禮物成聖的壇呢?
20Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
20所以,人指着壇起誓,就是指着壇和壇上一切所有的起誓;
21Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:
21人指着殿起誓,就是指着殿和那住在殿裏的起誓;
22et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
22人指着天起誓,就是指着上帝的寶座和那坐在上面的起誓。
23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
23「你們這假冒為善的文士和法利賽人有禍了!因為你們將薄荷、茴香、芹菜獻上十分之一,那律法上更重的事,就是公義、憐憫、信實,反倒不行了。這 更重的 是你們當行的;那也是不可不行的。
24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
24你們這瞎眼領路的,蠓蟲你們就濾出來,駱駝你們倒吞下去。
25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
25「你們這假冒為善的文士和法利賽人有禍了!因為你們洗淨杯盤的外面,裏面卻盛滿了勒索和放蕩。
26Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
26你這瞎眼的法利賽人,先洗淨杯盤的裏面,好叫外面也乾淨了。
27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
27「你們這假冒為善的文士和法利賽人有禍了!因為你們好像粉飾的墳墓,外面好看,裏面卻裝滿了死人的骨頭和一切的污穢。
28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
28你們也是如此,在人前,外面顯出公義來,裏面卻裝滿了假善和不法的事。
29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
29「你們這假冒為善的文士和法利賽人有禍了!因為你們建造先知的墳,修飾義人的墓,說:
30et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
30『若是我們在我們祖宗的時候,必不和他們同流先知的血。』
31itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
31這就是你們自己證明是殺害先知者的子孫了。
32Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
32你們去充滿你們祖宗的惡貫吧!
33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?
33你們這些蛇類、毒蛇之種啊,怎能逃脫地獄的刑罰呢?
34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
34所以我差遣先知和智慧人並文士到你們這裏來,有的你們要殺害,要釘十字架;有的你們要在會堂裏鞭打,從這城追逼到那城,
35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
35叫世上所流義人的血都歸到你們身上,從義人 亞伯 的血起,直到你們在殿和壇中間所殺的 巴拉加 的兒子 撒迦利亞 的血為止。
36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
36我實在告訴你們,這一切的罪都要歸到這世代了。」
37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
37「 耶路撒冷 啊, 耶路撒冷 啊,你常殺害先知,又用石頭打死那奉差遣到你這裏來的人。我多次願意聚集你的兒女,好像母雞把小雞聚集在翅膀底下,只是你們不願意。
38Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
38看哪,你們的家成為荒場留給你們。
39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
39我告訴你們,從今以後,你們不得再見我,直等到你們說:『奉主名來的是應當稱頌的。』」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.