Mattheum 19
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
1耶穌說完了這些話,就離開 加利利 ,來到 猶太 的境界 約旦河 外。
2et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
2有許多人跟着他,他就在那裏把他們 的病人 治好了。
3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
3有法利賽人來試探耶穌,說:「人無論甚麼緣故都可以休妻嗎?」
4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
4耶穌回答說:「那起初造人的,是造男造女,
5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
5並且說:『因此,人要離開父母,與妻子連合,二人成為一體。』 這經 你們沒有念過嗎?
6Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
6既然如此,夫妻不再是兩個人,乃是一體的了。所以,上帝配合的,人不可分開。」
7Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
7法利賽人說:「這樣, 摩西 為甚麼吩咐給妻子休書,就可以休她呢?」
8Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
8耶穌說:「 摩西 因為你們的心硬,所以許你們休妻,但起初並不是這樣。
9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
9我告訴你們,凡休妻另娶的,若不是為淫亂的緣故,就是犯姦淫了;有人娶那被休的婦人,也是犯姦淫了。」
10Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
10門徒對耶穌說:「人和妻子既是這樣,倒不如不娶。」
11Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
11耶穌說:「這話不是人都能領受的,惟獨賜給誰,誰才能領受。
12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
12因為有生來是閹人,也有被人閹的,並有為天國的緣故自閹的。這話誰能領受就可以領受。」
13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
13那時,有人帶着小孩子來見耶穌,要耶穌給他們按手禱告,門徒就責備那些人。
14Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
14耶穌說:「讓小孩子到我這裏來,不要禁止他們;因為在天國的,正是這樣的人。」
15Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
15耶穌給他們按手,就離開那地方去了。
16Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
16有一個人來見耶穌,說:「夫子,我該做甚麼善事才能得永生?」
17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
17耶穌對他說:「你為甚麼以善事問我呢?只有一位是善的。你若要進入 永 生,就當遵守誡命。」
18Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
18他說:「甚麼誡命?」耶穌說:「就是不可殺人;不可姦淫;不可偷盜;不可作假見證;
19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
19當孝敬父母;又當愛人如己。」
20Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
20那少年人說:「這一切我都遵守了,還缺少甚麼呢?」
21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
21耶穌說:「你若願意作完全人,可去變賣你所有的,分給窮人,就必有財寶在天上;你還要來跟從我。」
22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
22那少年人聽見這話,就憂憂愁愁地走了,因為他的產業很多。
23Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
23耶穌對門徒說:「我實在告訴你們,財主進天國是難的。
24Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
24我又告訴你們,駱駝穿過針的眼,比財主進上帝的國還容易呢!」
25Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
25門徒聽見這話,就希奇得很,說:「這樣誰能得救呢?」
26Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
26耶穌看着他們,說:「在人這是不能的,在上帝凡事都能。」
27Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
27彼得 就對他說:「看哪,我們已經撇下所有的跟從你,將來我們要得甚麼呢?」
28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
28耶穌說:「我實在告訴你們,你們這跟從我的人,到復興的時候,人子坐在他榮耀的寶座上,你們也要坐在十二個寶座上,審判 以色列 十二個支派。
29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
29凡為我的名撇下房屋,或是弟兄、姊妹、父親、母親、兒女、田地的,必要得着百倍,並且承受永生。
30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
30然而,有許多在前的,將要在後;在後的,將要在前。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.