Ii Paralipomenon 3
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi.
1所罗门 就在 耶路撒冷 、 耶和华 向他父 大卫 显现的 摩利亚山 上,就是 耶布斯 人 阿珥楠 的禾场上、 大卫 所指定的地方预备好了,开工建造耶和华的殿。
2Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.
2所罗门 作王第四年二月初二日开工建造。
3Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
3所罗门 建筑 神殿的根基,乃是这样:长六十肘,宽二十肘,都按着古时的尺寸。
4Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
4殿前的廊子长二十肘,与殿的宽窄一样,高一百二十肘;里面贴上精金。
5Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
5大殿 的墙 都用松木板遮蔽,又贴了精金,上面雕刻棕树和链子;
6Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.
6又用宝石装饰殿 墙 ,使殿华美;所用的金子都是 巴瓦音 的金子。
7Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus.
7又用金子贴殿和殿的栋梁、门槛、墙壁、门扇;墙上雕刻基路伯。
8Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
8又建造至圣所,长二十肘,与殿的宽窄一样,宽也是二十肘;贴上精金,共用金子六百他连得。
9Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro.
9金钉重五十舍客勒。楼房都贴上金子。
10Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.
10在至圣所按造像的法子造两个基路伯,用金子包裹。
11Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
11两个基路伯的翅膀共长二十肘。这 基路伯 的一个翅膀长五肘,挨着殿这边的墙;那一个翅膀也长五肘,与那基路伯翅膀相接。
12Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
12那基路伯的一个翅膀长五肘,挨着殿那边的墙;那一个翅膀也长五肘,与这基路伯的翅膀相接。
13Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum.
13两个基路伯张开翅膀,共长二十肘,面向 外 殿而立。
14Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.
14又用蓝色、紫色、朱红色 线 和细麻织幔子,在其上绣出基路伯来。
15Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.
15在殿前造了两根柱子,高三十五肘;每柱顶高五肘。
16Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit.
16又 照 圣所内 链子 的样式做链子,安在柱顶上;又做一百石榴,安在链子上。
17Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz.
17将两根柱子立在殿前,一根在右边,一根在左边;右边的起名叫 雅斤 ,左边的起名叫 波阿斯 。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.