Ii Paralipomenon 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo.
1约沙法 与他列祖同睡,葬在 大卫城 他列祖的坟地里。他儿子 约兰 接续他作王。
2Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam: omnes hi filii Josaphat regis Juda.
2约兰 有几个兄弟,就是 约沙法 的儿子 亚撒利雅 、 耶歇 、 撒迦利雅 、 亚撒利雅 、 米迦勒 、 示法提雅 。这都是 犹大 王 约沙法 的儿子。
3Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
3他们的父亲将许多金银、财宝,和 犹大 地的坚固城赐给他们;但将国赐给 约兰 ,因为他是长子。
4Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël.
4约兰 兴起坐他父的位,奋勇自强,就用刀杀了他的众兄弟和 以色列 的几个首领。
5Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
5约兰 登基的时候年三十二岁,在 耶路撒冷 作王八年。
6Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini.
6他行 以色列 诸王的道,与 亚哈 家一样;因他娶了 亚哈 的女儿为妻,行耶和华眼中看为恶的事。
7Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.
7耶和华却因自己与 大卫 所立的约,不肯灭 大卫 的家,照他所应许的,永远赐灯光与 大卫 和他的子孙。
8In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem.
8约兰 年间, 以东 人背叛 犹大 ,脱离他的权下,自己立王。
9Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.
9约兰 就率领军长和所有的战车,夜间起来,攻击围困他的 以东 人和车兵长。
10Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum:
10这样, 以东 人背叛 犹大 ,脱离他的权下,直到今日。那时, 立拿 人也背叛了,因为 约兰 离弃耶和华—他列祖的 神。
11insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam.
11他又在 犹大 诸山建筑邱坛,使 耶路撒冷 的居民行邪淫,诱惑 犹大 人。
12Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,
12先知 以利亚 达信与 约兰 说:「耶和华—你祖 大卫 的 神如此说:『因为你不行你父 约沙法 和 犹大 王 亚撒 的道,
13sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti:
13乃行 以色列 诸王的道,使 犹大 人和 耶路撒冷 的居民行邪淫,像 亚哈 家一样,又杀了你父家比你好的诸兄弟。
14ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
14故此,耶和华降大灾与你的百姓和你的妻子、儿女,并你一切所有的。
15Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
15你的肠子必患病,日加沉重,以致你的肠子坠落下来。』」
16Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus:
16以后,耶和华激动 非利士 人和靠近 古实 的 阿拉伯 人来攻击 约兰 。
17et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.
17他们上来攻击 犹大 ,侵入境内,掳掠了王宫里所有的财货和他的妻子、儿女,除了他小儿子 约哈斯 之外,没有留下一个儿子。
18Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
18这些事以后,耶和华使 约兰 的肠子患不能医治的病。
19Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.
19他患此病缠绵日久,过了二年,肠子坠落下来,病重而死。他的民没有为他烧什么物件,像从前为他列祖所烧的一样。
20Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.
20约兰 登基的时候年三十二岁,在 耶路撒冷 作王八年。他去世无人思慕,众人葬他在 大卫城 ,只是不在列王的坟墓里。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.