Ii Paralipomenon 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum.
1罗波安 来到 耶路撒冷 ,招聚 犹大 家和 便雅悯 家,共十八万人,都是挑选的战士,要与 以色列 人争战,好将国夺回再归自己。
2Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:
2但耶和华的话临到神人 示玛雅 说:
3Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin:
3「你去告诉 所罗门 的儿子 犹大 王 罗波安 和住 犹大 、 便雅悯 的 以色列 众人说,
4Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
4耶和华如此说:『你们不可上去与你们的弟兄争战,各归各家去吧!因为这事出于我。』」众人就听从耶和华的话归回,不去与 耶罗波安 争战。
5Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.
5罗波安 住在 耶路撒冷 ,在 犹大 地修筑城邑,
6Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,
6为保障修筑 伯利恒 、 以坦 、 提哥亚 、
7Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
7伯·夙 、 梭哥 、 亚杜兰 、
8necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,
8迦特 、 玛利沙 、 西弗 、
9sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,
9亚多莱音 、 拉吉 、 亚西加 、
10Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.
10琐拉 、 亚雅 、 希伯 。这都是 犹大 和 便雅悯 的坚固城。
11Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
11罗波安 又坚固各处的保障,在其中安置军长,又预备下粮食、油、酒。
12Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
12他在各城里 预备 盾牌和枪,且使城极其坚固。 犹大 和 便雅悯 都归了他。
13Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
13以色列 全地的祭司和 利未 人都从四方来归 罗波安 。
14relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.
14利未 人撇下他们的郊野和产业,来到 犹大 与 耶路撒 冷 ,是因 耶罗波安 和他的儿子拒绝他们,不许他们供祭司职分事奉耶和华。
15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat.
15耶罗波安 为邱坛、为鬼魔、为自己所铸造的牛犊设立祭司。
16Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
16以色列 各支派中,凡立定心意寻求耶和华— 以色列 神的,都随从 利未 人,来到 耶路撒冷 祭祀耶和华—他们列祖的 神。
17Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
17这样,就坚固 犹大 国,使 所罗门 的儿子 罗波安 强盛三年,因为他们三年遵行 大卫 和 所罗门 的道。
18Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
18罗波安 娶 大卫 儿子 耶利摩 的女儿 玛哈拉 为妻,又娶 耶西 儿子 以利押 的女儿 亚比孩 为妻。
19quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
19从她生了几个儿子,就是 耶乌施 、 示玛利雅 、 撒罕 。
20Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
20后来又娶 押沙龙 的女儿 玛迦 ,从她生了 亚比雅 、 亚太 、 细撒 、 示罗密 。
21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
21罗波安 娶十八个妻,立六十个妾,生二十八个儿子,六十个女儿;他却爱 押沙龙 的女儿 玛迦 ,比爱别的妻妾更甚。
22Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
22罗波安 立 玛迦 的儿子 亚比雅 作太子,在他弟兄中为首,因为 想要 立他接续作王。
23quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
23罗波安 办事精明,使他众子分散在 犹大 和 便雅悯 全地各坚固城里,又赐他们许多粮食, 为他们 多寻妻子。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.