Ii Paralipomenon 15
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
1神的灵感动 俄德 的儿子 亚撒利雅 。
2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
2他出来迎接 亚撒 ,对他说:「 亚撒 和 犹大 、 便雅悯 众人哪,要听我说:你们若顺从耶和华,耶和华必与你们同在;你们若寻求他,就必寻见;你们若离弃他,他必离弃你们。
3Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
3以色列 人不信真神,没有训诲的祭司,也没有律法,已经好久了;
4Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.
4但他们在急难的时候归向耶和华— 以色列 的 神,寻求他,他就被他们寻见。
5In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:
5那时,出入的人不得平安,列国的居民都遭大乱;
6pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
6这国攻击那国,这城攻击那城,互相破坏,因为 神用各样灾难扰乱他们。
7Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.
7现在你们要刚强,不要手软,因你们所行的必得赏赐。」
8Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
8亚撒 听见这话和 俄德 儿子 先知 亚撒利雅 的预言,就壮起胆来,在 犹大 、 便雅悯 全地,并 以法莲 山地所夺的各城,将可憎之物尽都除掉,又在耶和华 殿 的廊前重新修筑耶和华的坛;
9Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
9又招聚 犹大 、 便雅悯 的众人,并他们中间寄居的 以法莲 人、 玛拿西 人、 西缅 人。有许多 以色列 人归降 亚撒 ,因见耶和华—他的 神与他同在。
10Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
10亚撒 十五年三月,他们都聚集在 耶路撒冷 。
11immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
11当日他们从所取的掳物中,将牛七百只、羊七千只献给耶和华。
12Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
12他们就立约,要尽心尽性地寻求耶和华—他们列祖的 神。
13Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
13凡不寻求耶和华— 以色列 神的,无论大小、男女,必被治死。
14Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,
14他们就大声欢呼,吹号吹角,向耶和华起誓。
15omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum.
15犹大 众人为所起的誓欢喜;因他们是尽心起誓,尽意寻求耶和华,耶和华就被他们寻见,且赐他们四境平安。
16Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
16亚撒 王贬了他祖母 玛迦 太后的位,因她造了可憎的偶像 亚舍拉 。 亚撒 砍下她的偶像,捣得粉碎,烧在 汲沦溪 边。
17Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
17只是邱坛还没有从 以色列 中废去,然而 亚撒 的心一生诚实。
18eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
18亚撒 将他父所分别为圣、与自己所分别为圣的金银和器皿都奉到 神的殿里。
19Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
19从这时直到 亚撒 三十五年,都没有争战的事。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.