Ii Paralipomenon 29
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariæ.
1希西家 登基的时候年二十五岁,在 耶路撒冷 作王二十九年。他母亲名叫 亚比雅 ,是 撒迦利雅 的女儿。
2Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
2希西家 行耶和华眼中看为正的事,效法他祖 大卫 一切所行的。
3Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
3元年正月,开了耶和华殿的门,重新修理。
4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
4他召众祭司和 利未 人来,聚集在东边的宽阔处,
5Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
5对他们说:「 利未 人哪,当听我说:现在你们要洁净自己,又洁净耶和华—你们列祖 神的殿,从圣所中除去污秽之物。
6Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
6我们列祖犯了罪,行耶和华—我们 神眼中看为恶的事,离弃他,转脸背向他的居所,
7Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.
7封锁廊门,吹灭灯火,不在圣所中向 以色列 神烧香,或献燔祭。
8Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
8因此,耶和华的忿怒临到 犹大 和 耶路撒冷 ,将其中的人抛来抛去,令人惊骇、嗤笑,正如你们亲眼所见的。
9En corruerunt patres nostri gladiis: filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
9所以我们的祖宗倒在刀下,我们的妻子儿女也被掳掠。
10Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
10现在我心中有意与耶和华— 以色列 的 神立约,好使他的烈怒转离我们。
11Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
11我的众子啊,现在不要懈怠;因为耶和华拣选你们站在他面前事奉他,与他烧香。」
12Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
12于是, 利未 人 哥辖 的子孙、 亚玛赛 的儿子 玛哈 , 亚撒利雅 的儿子 约珥 ; 米拉利 的子孙、 亚伯底 的儿子 基士 , 耶哈利勒 的儿子 亚撒利雅 ; 革顺 的子孙、 薪玛 的儿子 约亚 , 约亚 的儿子 伊甸 ;
13At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:
13以利撒反 的子孙 申利 和 耶利 ; 亚萨 的子孙 撒迦利雅 和 玛探雅 ;
14necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei: sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
14希幔 的子孙 耶歇 和 示每 ; 耶杜顿 的子孙 示玛雅 和 乌薛 ;
15Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
15起来聚集他们的弟兄,洁净自己,照着王的吩咐、耶和华的命令,进去洁净耶和华的殿。
16Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
16祭司进入耶和华的殿要洁净殿,将殿中所有污秽之物搬到耶和华殿的院内, 利未 人接去,搬到外头 汲沦溪 边。
17Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.
17从正月初一日洁净起,初八日到了耶和华的殿廊,用八日的工夫洁净耶和华的殿,到正月十六日才洁净完了。
18Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
18于是,他们晋见 希西家 王,说:「我们已将耶和华的全殿和燔祭坛,并坛的一切器皿、陈设饼的桌子,与桌子的一切器皿都洁净了;
19cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
19并且 亚哈斯 王在位犯罪的时候所废弃的器皿,我们预备齐全,且洁净了,现今都在耶和华的坛前。」
20Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini:
20希西家 王清早起来,聚集城里的首领都上耶和华的殿;
21obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
21牵了七只公牛,七只公羊,七只羊羔,七只公山羊,要为国、为殿、为 犹大 人作赎罪祭。王吩咐 亚伦 的子孙众祭司,献在耶和华的坛上,
22Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare: mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
22就宰了公牛,祭司接血洒在坛上,宰了公羊,把血洒在坛上,又宰了羊羔,也把血洒在坛上;
23Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos:
23把那作赎罪祭的公山羊牵到王和会众面前,他们就按手在其上。
24et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
24祭司宰了羊,将血献在坛上作赎罪祭,为 以色列 众人赎罪,因为王吩咐将燔祭和赎罪祭为 以色列 众人 献上 。
25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.
25王又派 利未 人在耶和华殿中敲钹,鼓瑟,弹琴,乃照 大卫 和他先见 迦得 ,并先知 拿单 所吩咐的,就是耶和华借先知所吩咐的。
26Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
26利未 人拿 大卫 的乐器,祭司拿号,一同站立。
27Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.
27希西家 吩咐在坛上献燔祭,燔祭一献,就唱赞美耶和华的歌,用号,并用 以色列 王 大卫 的乐器相和。
28Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
28会众都敬拜,歌唱的歌唱,吹号的吹号,如此直到燔祭献完了。
29Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
29献完了祭,王和一切跟随的人都俯伏敬拜。
30Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
30希西家 王与众首领又吩咐 利未 人用 大卫 和先见 亚萨 的诗词颂赞耶和华;他们就欢欢喜喜地颂赞耶和华,低头敬拜。
31Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.
31希西家 说:「你们既然归耶和华为圣,就要前来把祭物和感谢祭奉到耶和华殿里。」会众就把祭物和感谢祭奉来,凡甘心乐意的也将燔祭奉来。
32Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
32会众所奉的燔祭如下:公牛七十只,公羊一百只,羊羔二百只,这都是作燔祭献给耶和华的;
33Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
33又有分别为圣之物,公牛六百只,绵羊三千只。
34Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
34但祭司太少,不能剥尽燔祭牲的皮,所以他们的弟兄 利未 人帮助他们,直等燔祭的事完了,又等 别的 祭司自洁了;因为 利未 人诚心自洁,胜过祭司。
35Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
35燔祭和平安祭牲的脂油,并燔祭同献的奠祭甚多。这样,耶和华殿中的事务俱都齐备了。
36Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat.
36这事办的甚速, 希西家 和众民都喜乐,是因 神为众民所预备的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.