Ii Paralipomenon
Chapter 2
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Paralipomenon 2

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi.
1所罗门 定意要为耶和华的名建造殿宇,又为自己的国建造宫室。
2Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.
2所罗门 就挑选七万扛抬的,八万在山上凿石头的,三千六百督工的。
3Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit:
3所罗门 差人去见 泰尔 王 希兰 ,说:「你曾运香柏木与我父 大卫 建宫居住, 求你也这样待我 。
4sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli.
4我要为耶和华—我 神的名建造殿宇,分别为圣献给他,在他面前焚烧美香,常摆陈设饼,每早晚、安息日、月朔,并耶和华—我们 神所定的节期献燔祭。这是 以色列 人永远的 定例 。
5Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
5我所要建造的殿宇甚大;因为我们的 神至大,超乎诸神。
6Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim ædificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
6天和天上的天,尚且不足他居住的,谁能为他建造殿宇呢?我是谁?能为他建造殿宇吗?不过在他面前烧香而已。
7Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.
7现在求你差一个巧匠来,就是善用金、银、铜、铁,和紫色、朱红色、蓝色 线 ,并精于雕刻之工的巧匠,与我父 大卫 在 犹大 和 耶路撒冷 所预备的巧匠一同做工;
8Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis,
8又求你从 黎巴嫩 运些香柏木、松木、檀香木到我这里来,因我知道你的仆人善于砍伐 黎巴嫩 的树木。我的仆人也必与你的仆人同工。
9ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.
9这样,可以给我预备许多的木料,因我要建造的殿宇高大出奇。
10Præterea operariis qui cæsuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
10你的仆人砍伐树木,我必给他们打好了的小麦二万歌珥,大麦二万歌珥,酒二万罢特,油二万罢特。」
11Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
11泰尔 王 希兰 写信回答 所罗门 说:「耶和华因为爱他的子民,所以立你作他们的王」;
12Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi.
12又说:「创造天地的耶和华— 以色列 的 神是应当称颂的!他赐给 大卫 王一个有智慧的儿子,使他有谋略聪明,可以为耶和华建造殿宇,又为自己的国建造宫室。
13Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,
13「现在我打发一个精巧有聪明的人去,他是我父亲 希兰 所用的,
14filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
14是 但 支派 一个妇人的儿子。他父亲是 泰尔 人,他善用金、银、铜、铁、石、木,和紫色、蓝色、朱红色 线 与细麻制造各物,并精于雕刻,又能想出各样的巧工。请你派定这人,与你的巧匠和你父—我主 大卫 的巧匠一同做工。
15Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.
15我主所说的小麦、大麦、酒、油,愿我主运来给众仆人。
16Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.
16我们必照你所需用的,从 黎巴嫩 砍伐树木,扎成筏子,浮海运到 约帕 ;你可以从那里运到 耶路撒冷 。」
17Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.
17所罗门 仿照他父 大卫 数点住在 以色列 地所有寄居的外邦人,共有十五万三千六百名;
18Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.
18使七万人扛抬材料,八万人在山上凿石头,三千六百人督理工作。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.