Ii Paralipomenon 25
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
1亚玛谢 登基的时候年二十五岁,在 耶路撒冷 作王二十九年。他母亲名叫 约耶但 ,是 耶路撒冷 人。
2Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
2亚玛谢 行耶和华眼中看为正的事,只是心不专诚。
3Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
3国一坚定,就把杀他父王的臣仆杀了,
4sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
4却没有治死他们的儿子,是照 摩西 律法书上耶和华所吩咐的说:「不可因子杀父,也不可因父杀子,各人要为本身的罪而死。」
5Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:
5亚玛谢 招聚 犹大 人,按着 犹大 和 便雅悯 的宗族设立千夫长、百夫长,又数点人数,从二十岁以外,能拿枪拿盾牌出去打仗的精兵共有三十万;
6mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.
6又用银子一百他连得,从 以色列 招募了十万大能的勇士。
7Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël: non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim:
7有一个神人来见 亚玛谢 ,对他说:「王啊,不要使 以色列 的军兵与你同去,因为耶和华不与 以色列 人 以法莲 的后裔同在。
8quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
8你若一定要去,就奋勇争战吧!但 神必使你败在敌人面前;因为 神能助人得胜,也能使人倾败。」
9Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
9亚玛谢 问神人说:「我给了 以色列 军的那一百他连得银子怎么样呢?」神人回答说:「耶和华能把更多的赐给你。」
10Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
10于是 亚玛谢 将那从 以法莲 来的军兵分别出来,叫他们回家去。故此,他们甚恼怒 犹大 人,气忿忿地回家去了。
11Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia:
11亚玛谢 壮起胆来,率领他的民到 盐谷 ,杀了 西珥 人一万。
12et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps: qui universi crepuerunt.
12犹大 人又生擒了一万带到山崖上,从那里把他们扔下去,以致他们都摔碎了。
13At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit prædam magnam.
13但 亚玛谢 所打发回去、不许一同出征的那些军兵攻打 犹大 各城,从 撒马利亚 直到 伯·和 ,杀了三千人,抢了许多财物。
14Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
14亚玛谢 杀了 以东 人回来,就把 西珥 的神像带回,立为自己的神,在它面前叩拜烧香。
15Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
15因此,耶和华的怒气向 亚玛谢 发作,就差一个先知去见他,说:「这些神不能救它的民脱离你的手,你为何寻求它呢?」
16Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
16先知与王说话的时候,王对他说:「谁立你作王的谋士呢?你住口吧!为何找打呢?」先知就止住了,又说:「你行这事,不听从我的劝戒,我知道 神定意要灭你。」
17Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israël, dicens: Veni, videamus nos mutuo.
17犹大 王 亚玛谢 与群臣 商议,就差遣使者去见 耶户 的孙子、 约哈斯 的儿子、 以色列 王 约阿施 ,说:「你来,我们二人相见 于战场 。」
18At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
18以色列 王 约阿施 差遣使者去见 犹大 王 亚玛谢 ,说:「 黎巴嫩 的蒺藜差遣使者去见 黎巴嫩 的香柏树,说:『将你的女儿给我儿子为妻。』后来 黎巴嫩 有一个野兽经过,把蒺藜践踏了。
19Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
19你说:『看哪,我打败了 以东 人』,你就心高气傲,以致矜夸。你在家里安居就罢了,为何要惹祸使自己和 犹大 国一同败亡呢?」
20Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
20亚玛谢 却不肯听从。这是出乎 神,好将他们交在 敌人 手里,因为他们寻求 以东 的神。
21Ascendit igitur Joas rex Israël, et mutuos sibi præbuere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda:
21于是 以色列 王 约阿施 上来,在 犹大 的 伯·示麦 与 犹大 王 亚玛谢 相见 于战场 。
22corruitque Juda coram Israël, et fugit in tabernacula sua.
22犹大 人败在 以色列 人面前,各自逃回家里去了。
23Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
23以色列 王 约阿施 在 伯·示麦 擒住 约哈斯 的孙子、 约阿施 的儿子、 犹大 王 亚玛谢 ,将他带到 耶路撒冷 ,又拆毁 耶路撒冷 的城墙,从 以法莲门 直到 角门 ,共四百肘;
24Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
24又将 俄别·以东 所看守 神殿里的一切金银和器皿,与王宫里的财宝都拿了去,并带人去为质,就回 撒马利亚 去了。
25Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël, quindecim annis.
25以色列 王 约哈斯 的儿子 约阿施 死后, 犹大 王 约阿施 的儿子 亚玛谢 又活了十五年。
26Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
26亚玛谢 其余的事,自始至终不都写在 犹大 和 以色列 诸王记上吗?
27Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
27自从 亚玛谢 离弃耶和华之后,在 耶路撒冷 有人背叛他,他就逃到 拉吉 ;叛党却打发人到 拉吉 ,将他杀了。
28Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
28人就用马将他的尸首驮回,葬在 犹大 京 城他列祖的坟地里。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.