Ii Paralipomenon 10
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
1罗波安 往 示剑 去,因为 以色列 人都到了 示剑 ,要立他作王。
2Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
2尼八 的儿子 耶罗波安 先前躲避 所罗门 王,逃往 埃及 ,住在那里;他听见这事,就从 埃及 回来。
3Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
3以色列 人打发人去请他,他就和 以色列 众人来见 罗波安 ,对他说:
4Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
4「你父亲使我们负重轭 做苦工 ,现在求你使我们做的苦工负的重轭轻松些,我们就事奉你。」
5Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
5罗波安 对他们说:「第三日再来见我吧!」民就去了。
6iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
6罗波安 之父 所罗门 在世的日子,有侍立在他面前的老年人, 罗波安 王和他们商议,说:「你们给我出个什么主意,我好回复这民。」
7Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
7老年人对他说:「王若恩待这民,使他们喜悦,用好话回复他们,他们就永远作王的仆人。」
8At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
8王却不用老年人给他出的主意,就和那些与他一同长大、在他面前侍立的少年人商议,
9Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?
9说:「这民对我说:『你父亲使我们负重轭,求你使我们轻松些』;你们给我出个什么主意,我好回复他们。」
10At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
10那同他长大的少年人说:「这民对王说:『你父亲使我们负重轭,求你使我们轻松些』;王要对他们如此说:『我的小拇指比我父亲的腰还粗;
11Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
11我父亲使你们负重轭,我必使你们负更重的轭;我父亲用鞭子责打你们,我要用蝎子 鞭责打你们 。』」
12Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
12耶罗波安 和众百姓遵着 罗波安 王所说「你们第三日再来见我」的那话,第三日他们果然来了。
13Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
13罗波安 王用严厉的话回复他们,不用老年人所出的主意,
14locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
14照着少年人所出的主意对他们说:「我父亲使你们负重轭,我必使你们负更重的轭;我父亲用鞭子责打你们,我要用蝎子 鞭责打你们 。」
15Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
15王不肯依从百姓;这事乃出于 神,为要应验耶和华借 示罗 人 亚希雅 对 尼八 儿子 耶罗波安 所说的话。
16Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
16以色列 众民见王不依从他们,就对王说: 我们与 大卫 有什么分儿呢? 与 耶西 的儿子并没有关涉! 以色列 人哪,各回各家去吧! 大卫 家啊,自己顾自己吧! 于是, 以色列 众人都回自己家里去了。
17Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
17惟独住在 犹大 城邑的 以色列 人, 罗波安 仍作他们的王。
18Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
18罗波安 王差遣掌管服苦之人的 哈多兰 往 以色列 人那里去, 以色列 人就用石头打死他。 罗波安 王急忙上车,逃回 耶路撒冷 去了。
19Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
19这样, 以色列 人背叛 大卫 家,直到今日。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.