Ii Paralipomenon
Chapter 8
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Paralipomenon 8

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,
1所罗门 建造耶和华殿和王宫,二十年才完毕了。
2civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.
2以后 所罗门 重新修筑 希兰 送给他的那些城邑,使 以色列 人住在那里。
3Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
3所罗门 往 哈马琐巴 去,攻取了那地方。
4Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
4所罗门 建造旷野里的 达莫 ,又建造 哈马 所有的积货城,
5Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:
5又建造上 伯·和 、下 伯·和 作为保障,都有墙,有门,有闩;
6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.
6又建造 巴拉 和所有的积货城,并屯车辆马兵的城,与 耶路撒冷 、 黎巴嫩 ,以及自己治理的全国中所愿意建造的。
7Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,
7至于国中所剩下不属 以色列 人的 赫 人、 亚摩利 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人,
8de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
8就是 以色列 人未曾灭绝的, 所罗门 挑取他们的后裔作服苦的 奴仆 ,直到今日。
9Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.
9惟有 以色列 人, 所罗门 不使他们当奴仆做工,乃是作他的战士、军长的统领、车兵长、马兵长。
10Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
10所罗门 王有二百五十督工的,监管工人。
11Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
11所罗门 将法老的女儿带出 大卫城 ,上到为她建造的宫里;因 所罗门 说:「耶和华 约 柜所到之处都为圣地,所以我的妻不可住在 以色列 王 大卫 的宫里。」
12Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
12所罗门 在耶和华的坛上,就是在廊子前他所筑的坛上,与耶和华献燔祭;
13ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
13又遵着 摩西 的吩咐在安息日、月朔,并一年三节,就是除酵节、七七节、住棚节,献每日所当献的祭。
14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei.
14所罗门 照着他父 大卫 所定的例,派定祭司的班次,使他们各供己事,又使 利未 人各尽其职,赞美 耶和华 ,在祭司面前做每日所当做的;又派守门的按着班次看守各门,因为神人 大卫 是这样吩咐的。
15Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.
15王所吩咐众祭司和 利未 人的,无论是管府库或办别的事,他们都不违背。
16Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
16所罗门 建造耶和华的殿,从立根基直到成功的日子,工料俱备。这样,耶和华的殿全然完毕。
17Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
17那时, 所罗门 往 以东 地靠海的 以旬·迦别 和 以禄 去。
18Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
18希兰 差遣他的臣仆,将船只和熟悉泛海的仆人送到 所罗门 那里。他们同着 所罗门 的仆人到了 俄斐 ,得了四百五十他连得金子,运到 所罗门 王那里。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.