Iohannis I 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
1凡信耶穌是基督的,都是從上帝而生,凡愛生他之上帝的,也必愛從上帝生的。
2In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
2我們若愛上帝,又遵守他的誡命,從此就知道我們愛上帝的兒女。
3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
3我們遵守上帝的誡命,這就是愛他了,並且他的誡命不是難守的。
4Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
4因為凡從上帝生的,就勝過世界;使我們勝了世界的,就是我們的信心。
5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
5勝過世界的是誰呢?不是那信耶穌是上帝兒子的嗎?
6Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
6這藉着水和血而來的,就是耶穌基督;不是單用水,乃是用水又用血,
7Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
7並且有 聖 靈作見證,因為 聖 靈就是真理。
8Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
8作見證的原來有三:就是 聖 靈、水,與血,這三樣也都歸於一。
9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
9我們既領受人的見證,上帝的見證更該領受了,因上帝的見證是為他兒子作的。
10Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
10信上帝兒子的,就有這見證在他心裏;不信上帝的,就是將上帝當作說謊的,因不信上帝為他兒子作的見證。
11Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.
11這見證就是上帝賜給我們永生;這 永 生也是在他兒子裏面。
12Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
12人有了 上帝的 兒子就有生命,沒有上帝的兒子就沒有生命。
13Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
13我將這些話寫給你們信奉上帝兒子之名的人,要叫你們知道自己有永生。
14Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
14我們若照他的旨意求甚麼,他就聽我們,這是我們向他所存坦然無懼的心。
15Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
15既然知道他聽我們一切所求的,就知道我們所求於他的,無不得着。
16Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
16人若看見弟兄犯了不至於死的罪,就當為他祈求, 上帝 必將生命賜給他;有至於死的罪,我不說當為這罪祈求。
17Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
17凡不義的事都是罪,也有不至於死的罪。
18Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
18我們知道凡從上帝生的,必不犯罪,從上帝生的,必保守自己,那惡者也就無法害他。
19Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
19我們知道,我們是屬上帝的,全世界都臥在那惡者手下。
20Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
20我們也知道,上帝的兒子已經來到,且將智慧賜給我們,使我們認識那位真實的,我們也在那位真實的裏面,就是在他兒子耶穌基督裏面。這是真神,也是永生。
21Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.
21小子們哪,你們要自守,遠避偶像!
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.