Iohannis I 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:
1我小子們哪,我將這些話寫給你們,是要叫你們不犯罪。若有人犯罪,在父那裏我們有一位中保,就是那義者耶穌基督。
2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
2他為我們的罪作了挽回祭,不是單為我們的罪,也是為普天下人的罪。
3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
3我們若遵守他的誡命,就曉得是認識他。
4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
4人若說「我認識他」,卻不遵守他的誡命,便是說謊話的,真理也不在他心裏了。
5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
5凡遵守主道的,愛上帝的心在他裏面實在是完全的。從此,我們知道我們是在主裏面。
6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
6人若說他住在主裏面,就該自己照主所行的去行。
7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
7親愛的 弟兄 啊,我寫給你們的,不是一條新命令,乃是你們從起初所受的舊命令;這舊命令就是你們所聽見的道。
8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
8再者,我寫給你們的,是一條新命令,在主是真的,在你們也是真的;因為黑暗漸漸過去,真光已經照耀。
9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
9人若說自己在光明中,卻恨他的弟兄,他到如今還是在黑暗裏。
10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
10愛弟兄的,就是住在光明中,在他並沒有絆跌的緣由。
11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
11惟獨恨弟兄的,是在黑暗裏,且在黑暗裏行,也不知道往哪裏去,因為黑暗叫他眼睛瞎了。
12Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
12小子們哪,我寫信給你們, 因為你們的罪藉着主名得了赦免。
13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
13父老啊,我寫信給你們, 因為你們認識那從起初原有的。 少年人哪,我寫信給你們, 因為你們勝了那惡者。
14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
14小子們哪,我曾寫信給你們, 因為你們認識父。 父老啊,我曾寫信給你們, 因為你們認識那從起初原有的。 少年人哪,我曾寫信給你們; 因為你們剛強, 上帝的道常存在你們心裏; 你們也勝了那惡者。
15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:
15不要愛世界和世界上的事。人若愛世界,愛父的心就不在他裏面了。
16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
16因為,凡世界上的事,就像肉體的情慾、眼目的情慾,並今生的驕傲,都不是從父來的,乃是從世界來的。
17Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
17這世界和其上的情慾都要過去,惟獨遵行上帝旨意的,是永遠常存。
18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
18小子們哪,如今是末時了。你們曾聽見說,那敵基督的要來;現在已經有好些敵基督的出來了,從此我們就知道如今是末時了。
19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
19他們從我們中間出去,卻不是屬我們的;若是屬我們的,就必仍舊與我們同在; 他們出去 ,顯明都不是屬我們的。
20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
20你們從那聖者受了 恩 膏,並且知道這一切的事。
21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
21我寫信給你們,不是因你們不知道真理,正是因你們知道,並且知道沒有虛謊是從真理出來的。
22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
22誰是說謊話的呢?不是那不認耶穌為基督的嗎?不認父與子的,這就是敵基督的。
23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.
23凡不認子的,就沒有父;認子的,連父也有了。
24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
24論到你們,務要將那從起初所聽見的,常存在心裏。若將從起初所聽見的存在心裏,你們就必住在子裏面,也必住在父裏面。
25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
25主所應許我們的就是永生。
26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
26我將這些話寫給你們,是指着那引誘你們的人說的。
27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
27你們從主所受的 恩 膏常存在你們心裏,並不用人教訓你們,自有主的 恩 膏在凡事上教訓你們。這 恩 膏是真的,不是假的;你們要按這 恩 膏的教訓住在主裏面。
28Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
28小子們哪,你們要住在主裏面。這樣,他若顯現,我們就可以坦然無懼;當他來的時候,在他面前也不至於慚愧。
29Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
29你們若知道他是公義的,就知道凡行公義之人都是他所生的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.