Corinthios I 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1你們該效法我,像我效法基督一樣。
2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
2我稱讚你們,因你們凡事記念我,又堅守我所傳給你們的。
3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
3我願意你們知道,基督是各人的頭;男人是女人的頭;上帝是基督的頭。
4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
4凡男人禱告或是講道,若蒙着頭,就羞辱自己的頭。
5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
5凡女人禱告或是講道,若不蒙着頭,就羞辱自己的頭,因為這就如同剃了頭髮一樣。
6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
6女人若不蒙着頭,就該剪了頭髮;女人若以剪髮、剃髮為羞愧,就該蒙着頭。
7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
7男人本不該蒙着頭,因為他是上帝的形像和榮耀;但女人是男人的榮耀。
8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
8起初,男人不是由女人而出,女人乃是由男人而出;
9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
9並且男人不是為女人造的,女人乃是為男人造的。
10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
10因此,女人為天使的緣故,應當在頭上有服權柄的 記號 。
11Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
11然而照主的安排,女也不是無男,男也不是無女。
12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
12因為女人原是由男人而出,男人也是由女人而出;但萬有都是出乎上帝。
13Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
13你們自己審察,女人禱告上帝,不蒙着頭是合宜的嗎?
14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
14你們的本性不也指示你們,男人若有長頭髮,便是他的羞辱嗎?
15mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
15但女人有長頭髮,乃是她的榮耀,因為這頭髮是給她作蓋頭的。
16Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
16若有人想要辯駁,我們卻沒有這樣的規矩,上帝的眾教會也是沒有的。
17Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
17我現今吩咐你們的話,不是稱讚你們;因為你們聚會不是受益,乃是招損。
18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
18第一,我聽說,你們聚會的時候彼此分門別類,我也稍微地信這話。
19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
19在你們中間不免有分門結黨的事,好叫那些有經驗的人顯明出來。
20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
20你們聚會的時候,算不得吃主的晚餐;
21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
21因為吃的時候,各人先吃自己的飯,甚至這個飢餓,那個酒醉。
22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
22你們要吃喝,難道沒有家嗎?還是藐視上帝的教會,叫那沒有的羞愧呢?我向你們可怎麼說呢?可因此稱讚你們嗎?我不稱讚!
23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
23我當日傳給你們的,原是從主領受的,就是主耶穌被賣的那一夜,拿起餅來,
24et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
24祝謝了,就擘開,說:「這是我的身體,為你們捨的,你們應當如此行,為的是記念我。」
25Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
25飯後,也照樣拿起杯來,說:「這杯是用我的血所立的新約,你們每逢喝的時候,要如此行,為的是記念我。」
26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
26你們每逢吃這餅,喝這杯,是表明主的死,直等到他來。
27Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
27所以,無論何人,不按理吃主的餅,喝主的杯,就是干犯主的身、主的血了。
28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
28人應當自己省察,然後吃這餅、喝這杯。
29Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
29因為人吃喝,若不分辨是 主的 身體,就是吃喝自己的罪了。
30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
30因此,在你們中間有好些軟弱的與患病的,死的也不少。
31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
31我們若是先分辨自己,就不至於受審。
32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
32我們受審的時候,乃是被主懲治,免得我們和世人一同定罪。
33Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
33所以我弟兄們,你們聚會吃的時候,要彼此等待。
34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
34若有人飢餓,可以在家裏先吃,免得你們聚會,自己取罪。其餘的事,我來的時候再安排。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.