Corinthios I 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
1你們要追求愛,也要切慕屬靈的 恩賜 ,其中更要羨慕的,是作先知講道。
2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
2那說方言的,原不是對人說,乃是對上帝說,因為沒有人聽出來。然而,他在心靈裏卻是講說各樣的奧祕。
3Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
3但作先知講道的,是對人說,要造就、安慰、勸勉人。
4Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
4說方言的,是造就自己;作先知講道的,乃是造就教會。
5Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
5我願意你們都說方言,更願意你們作先知講道;因為說方言的,若不翻出來,使教會被造就,那作先知講道的,就比他強了。
6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
6弟兄們,我到你們那裏去,若只說方言,不用啟示,或知識,或預言,或教訓,給你們講解,我與你們有甚麼益處呢?
7Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?
7就是那有聲無氣的物,或簫,或琴,若發出來的聲音沒有分別,怎能知道所吹所彈的是甚麼呢?
8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
8若吹無定的號聲,誰能預備打仗呢?
9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
9你們也是如此。舌頭若不說容易明白的話,怎能知道所說的是甚麼呢?這就是向空說話了。
10Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
10世上的聲音,或者甚多,卻沒有一樣是無意思的。
11Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
11我若不明白那聲音的意思,這說話的人必以我為化外之人,我也以他為化外之人。
12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
12你們也是如此,既是切慕屬靈的 恩賜 ,就當求多得造就教會的恩賜。
13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
13所以那說方言的,就當求着能翻出來。
14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
14我若用方言禱告,是我的靈禱告,但我的悟性沒有果效。
15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
15這卻怎麼樣呢?我要用靈禱告,也要用悟性禱告;我要用靈歌唱,也要用悟性歌唱。
16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
16不然,你用靈祝謝,那在座不通方言的人,既然不明白你的話,怎能在你感謝的時候說「阿們」呢?
17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
17你感謝的固然是好,無奈不能造就別人。
18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
18我感謝上帝,我說方言比你們眾人還多。
19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
19但在教會中,寧可用悟性說五句教導人的話,強如說萬句方言。
20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
20弟兄們,在心志上不要作小孩子。然而,在惡事上要作嬰孩,在心志上總要作大人。
21In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
21律法上記着: 主說:我要用外邦人的舌頭 和外邦人的嘴唇向這百姓說話; 雖然如此, 他們還是不聽從我。
22Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
22這樣看來,說方言不是為信的人作證據,乃是為不信的人;作先知講道不是為不信的人 作證據 ,乃是為信的人。
23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
23所以,全教會聚在一處的時候,若都說方言,偶然有不通方言的,或是不信的人進來,豈不說你們癲狂了嗎?
24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
24若都作先知講道,偶然有不信的,或是不通方言的人進來,就被眾人勸醒,被眾人審明,
25occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
25他心裏的隱情顯露出來,就必將臉伏地,敬拜上帝,說:「上帝真是在你們中間了。」
26Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
26弟兄們,這卻怎麼樣呢?你們聚會的時候,各人或有詩歌,或有教訓,或有啟示,或有方言,或有翻出來的話,凡事都當造就人。
27Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
27若有說方言的,只好兩個人,至多三個人,且要輪流着說,也要一個人翻出來。
28Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
28若沒有人翻,就當在會中閉口,只對自己和上帝說就是了。
29Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
29至於作先知講道的,只好兩個人或是三個人,其餘的就當 慎思 明辨。
30Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
30若旁邊坐着的得了啟示,那先說話的就當閉口不言。
31Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
31因為你們都可以一個一個地作先知講道,叫眾人學道理,叫眾人得勸勉。
32et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
32先知的靈原是順服先知的;
33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
33因為上帝不是叫人混亂,乃是叫人安靜。
34Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
34婦女在會中要閉口不言,像在聖徒的眾教會一樣,因為不准她們說話。她們總要順服,正如律法所說的。
35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
35她們若要學甚麼,可以在家裏問自己的丈夫,因為婦女在會中說話原是可恥的。
36An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
36上帝的道理豈是從你們出來嗎?豈是單臨到你們嗎?
37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
37若有人以為自己是先知,或是屬靈的,就該知道,我所寫給你們的是主的命令。
38Si quis autem ignorat, ignorabitur.
38若有不知道的,就由他不知道吧!
39Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
39所以我弟兄們,你們要切慕作先知講道,也不要禁止說方言。
40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
40凡事都要規規矩矩地按着次序行。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.