Corinthios I 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
1我若能說萬人的方言,並天使的話語,卻沒有愛,我就成了鳴的鑼,響的鈸一般。
2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
2我若有先知講道 之能 ,也明白各樣的奧祕,各樣的知識,而且有全備的信,叫我能夠移山,卻沒有愛,我就算不得甚麼。
3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3我若將所有的賙濟 窮人 ,又捨己身叫人焚燒,卻沒有愛,仍然與我無益。
4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
4愛是恆久忍耐,又有恩慈;愛是不嫉妒;愛是不自誇,不張狂,
5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
5不做害羞的事,不求自己的益處,不輕易發怒,不計算 人的 惡,
6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
6不喜歡不義,只喜歡真理;
7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
7凡事包容,凡事相信,凡事盼望,凡事忍耐。
8Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
8愛是永不止息。先知講道之能終必歸於無有;說方言之能終必停止;知識也終必歸於無有。
9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
9我們現在所知道的有限,先知所講的也有限,
10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
10等那完全的來到,這有限的必歸於無有了。
11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
11我作孩子的時候,話語像孩子,心思像孩子,意念像孩子,既成了人,就把孩子的事丟棄了。
12Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
12我們如今彷彿對着鏡子觀看,模糊不清,到那時就要面對面了。我如今所知道的有限,到那時就全知道,如同主知道我一樣。
13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
13如今常存的有信,有望,有愛這三樣,其中最大的是愛。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.