伝道者の書 7
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1良い名は上質な香油にまさり、死ぬ日は生まれる日にまさる。
1[Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
2宴会の家へ行くより、喪の家へ行くほうが良い。死はすべての人の終わりであり、生きている者はそれを心に留めるべきだ。
2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
3悲しみは笑いにまさる。顔の悲しみが心を整える。
3Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
4知恵ある者の心は喪の家にあり、愚かな者の心は喜びの家にある。
4Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5愚かな者の歌を聞くより、知恵ある者の叱責を聞くほうが良い。
5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
6鍋の下でいばらがはぜる音のように、愚かな者の笑いも空しい。これも空しい。
6Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;
7虐げは知恵ある者を愚かにし、賄賂は理解力を滅ぼす。
7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
8物事の終わりは、その始まりにまさる。 忍耐強い心は、高ぶる心にまさる。
8Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
9心のうちで性急に怒ってはならない。怒りは愚かな者の胸に宿る。
9Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
10「なぜ昔の日々は今より良かったのか」と言ってはならない。それは知恵から出た問いではない。
10Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
11知恵は相続財産と同じように良い。実に、太陽を見る者たちにとって、知恵はさらに優れている。
11Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12知恵は盾となり、金も盾となる。しかし、知識の優れたところは、知恵がそれを持つ者の命を保つことにある。
12Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
13神のみわざをよく考えよ。神が曲げたものを、誰がまっすぐにできるだろう。
13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
14順境の日には喜び、逆境の日にはよく考えよ。神は一方を他方と並べて造られた。人が自分の後に起こることを何一つ見いだせないように。
14Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
15私は空しい生涯の日々に、これらすべてを見た。義を行いながら滅びる義人がおり、悪を行いながら長生きする悪人がいる。
15In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
16自分を正しい者としすぎるな。また、自分を知恵ある者としすぎるな。なぜ自らを滅ぼすのか。
16Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
17悪にふけるな。また、愚かであってはならない。なぜ自分の時が来る前に死ぬのか。
17Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
18一方をしっかりつかみ、他方からも手を放さないのが良い。神を恐れる者は、そのどちらにも捕らわれない。
18Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
19知恵は、町にいる十人の支配者よりも、知恵ある者を強くする。
19Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
20地上には、善を行い、罪を犯さない義人は一人もいない。
20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;
21人々の語ることに、いちいち心を留めてはならない。自分のしもべがあなたを呪うのを聞くこともある。
21non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
22あなた自身も同じように他の人々を呪ったことを、あなたの心は何度も知っているからである。
22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
23私はこれらすべてを知恵によって確かめた。私は「知恵ある者になろう」と言ったが、知恵は私から遠く離れていた。
23scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
24今あるものは遠く、極めて深い。誰がそれを見いだせるだろう。
24Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
25私は向きを変え、心を傾けて、知り、探り、知恵と物事の道理を求め、悪は愚かさであり、愚かさは狂気であることを知ろうとした。
25multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?]
26私は、死よりも苦い女を見いだした。その心はわなと網であり、その手は鎖である。神に喜ばれる者は彼女から逃れるが、罪人は彼女に捕らえられる。
26[Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
27伝道者は言う。「見よ、私は一つ一つを照らし合わせ、結論を見いだそうとして、これを見いだした。
27et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
28私はなおも求めているが、まだ見いだしていない。私は千人のうちに一人の男を見いだしたが、そのすべてのうちに一人の女も見いださなかった。
28Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
29見よ、私が見いだしたのは、ただこれだけである。神は人間をまっすぐな者に造ったが、彼らは多くの策略を考え出した。」
29quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.
no verse 30 in this text
30Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.