伝道者の書 9
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1私はこれらすべてを心に留め、そのすべてを探った。義人も知恵ある者も、その行いも、神の手の中にある。愛されるのか憎まれるのか、人には分からない。すべては彼らの行く手にある。
1[Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
2すべての者に同じことが起こる。義人にも悪人にも、善人にも、清い者にも汚れた者にも、いけにえをささげる者にも、ささげない者にも、同じ運命が臨む。善人も罪人も同じであり、誓う者も、誓いを恐れる者も同じである。
2Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]
3日の下で行われるすべてのことの中に、この悪がある。すべての者に同じ運命が臨む。人間の心は悪に満ち、生きている間、その心には狂気がある。その後、彼らは死者のもとへ行く。
3[Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
4生きている者の列に加わっている限り、希望がある。生きている犬は、死んだ獅子にまさる。
4Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.
5生きている者は、自分が死ぬことを知っている。しかし、死者は何も知らず、もはや報いを受けることもない。彼らは記憶からも消える。
5Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
6彼らの愛も憎しみもねたみも、すでに滅び去った。日の下で行われるどのようなことにも、彼らは二度と永遠に関わることがない。
6Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
7さあ、喜びをもってパンを食べ、楽しい心でぶどう酒を飲みなさい。神はすでにあなたの行いを受け入れておられる。
7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
8あなたの衣をいつも白くし、頭に油を欠かしてはならない。
8Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
9日の下で神があなたに与えた空しい生涯のすべての日々を、愛する妻とともに喜んで暮らしなさい。あなたの空しい生涯のすべての日々において、これが、あなたの人生と日の下での労苦から受ける取り分である。
9Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
10あなたの手にできることは何でも、力を尽くして行いなさい。あなたが向かっているよみ には、働きも、計画も、知識も、知恵もないからである。
10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.]
11私は再び日の下で見た。競走は速い者のものではなく、戦いは強い者のものでもない。パンは知恵ある者のものではなく、富は悟りある者のものでもなく、好意は熟練した者のものでもない。時と偶然がすべての者に臨むからである。
11[Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.
12人は自分の時を知らない。魚が災いの網に捕らえられ、鳥がわなにかかるように、人間も災いの時が突然襲うと、そのわなに捕らえられる。
12Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
13私はまた、日の下でこのような知恵を見た。それは私には偉大なものと思われた。
13Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:
14小さな町があり、その中にはわずかな人しかいなかった。そこへ大王が攻めて来て、町を包囲し、それに対して大きな攻城塁を築いた。
14civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
15その町に、貧しいが知恵のある人がいた。彼はその知恵によって町を救った。しかし、その貧しい人を覚えている者は誰もいなかった。
15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
16そこで私は言った。「知恵は力にまさる。」それでも、貧しい人の知恵は軽んじられ、その言葉は聞かれない。
16Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
17静かに聞かれる知恵ある者の言葉は、愚かな者たちの中で支配する者の叫び声にまさる。
17Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.
18知恵は戦いの武器にまさる。しかし、一人の罪人が多くの善を滅ぼす。
18Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.