約伯記 8
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1書亞 人 比勒達 回答說:
1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2這些話你要說到幾時? 口中的言語 如 狂風 要到幾時呢 ?
2[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
3上帝豈能偏離公平? 全能者豈能偏離公義?
3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
4或者你的兒女得罪了他; 他使他們受報應。
4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
5你若殷勤地尋求上帝, 向全能者懇求;
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;
6你若清潔正直, 他必定為你起來, 使你公義的居所興旺。
6si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7你起初雖然微小, 終久必甚發達。
7in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8請你考問前代, 追念他們的列祖所查究的。
8Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
9我們不過從昨日才有,一無所知; 我們在世的日子好像影兒。
9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10他們豈不指教你,告訴你, 從心裏發出言語來呢?
10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
11蒲草沒有泥豈能發長? 蘆荻沒有水豈能生發?
11Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
12尚青的時候,還沒有割下, 比百樣的草先枯槁。
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13凡忘記上帝的人,景況也是這樣; 不虔敬人的指望要滅沒。
13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
14他所仰賴的必折斷; 他所倚靠的是蜘蛛網。
14Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15他要倚靠房屋,房屋卻站立不住; 他要抓住房屋,房屋卻不能存留。
15Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.
16他在日光之下發青, 蔓子爬滿了園子;
16Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
17他的根盤繞 石 堆, 扎入石地。
17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18他若從本地被拔出, 那地就不認識他, 說 : 我沒有見過你。
18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
19看哪,這就是他道中之樂; 以後必另有人從地而生。
19Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
20上帝必不丟棄完全人, 也不扶助邪惡人。
20Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
21他還要以喜笑充滿你的口, 以歡呼充滿你的嘴。
21donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
22恨惡你的要披戴慚愧; 惡人的帳棚必歸於無有。
22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.