路加福音 1
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1提阿非羅 大人哪,有好些人提筆作書,述說在我們中間所成就的事,是照傳道的人從起初親眼看見又傳給我們的。
1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
no verse 2 in this text
2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
3這些事我既從起頭都詳細考察了,就定意要按着次序寫給你,
3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4使你知道所學之道都是確實的。
4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5當 猶太 王 希律 的時候, 亞比雅 班裏有一個祭司,名叫 撒迦利亞 ;他妻子是 亞倫 的後人,名叫 伊利莎白 。
5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
6他們二人在上帝面前都是義人,遵行主的一切誡命禮儀,沒有可指摘的,
6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
7只是沒有孩子;因為 伊利莎白 不生育,兩個人又年紀老邁了。
7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8撒迦利亞 按班次在上帝面前供祭司的職分,
8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
9照祭司的規矩掣籤,得進主殿燒香。
9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
10燒香的時候,眾百姓在外面禱告。
10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
11有主的使者站在香壇的右邊,向他顯現。
11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
12撒迦利亞 看見,就驚慌害怕。
12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13天使對他說:「 撒迦利亞 ,不要害怕,因為你的祈禱已經被聽見了。你的妻子 伊利莎白 要給你生一個兒子,你要給他起名叫 約翰 。
13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
14你必歡喜快樂;有許多人因他出世,也必喜樂。
14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15他在主面前將要為大,淡酒濃酒都不喝,從母腹裏就被聖靈充滿了。
15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
16他要使許多 以色列 人回轉,歸於主-他們的上帝。
16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:
17他必有 以利亞 的心志能力,行在主的前面,叫為父的心轉向兒女,叫悖逆的人轉從義人的智慧,又為主預備合用的百姓。」
17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
18撒迦利亞 對天使說:「我憑着甚麼可知道這事呢?我已經老了,我的妻子也年紀老邁了。」
18Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
19天使回答說:「我是站在上帝面前的 加百列 ,奉差而來對你說話,將這好信息報給你。
19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
20到了時候,這話必然應驗;只因你不信,你必啞巴,不能說話,直到這事成就的日子。」
20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
21百姓等候 撒迦利亞 ,詫異他許久在殿裏。
21Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
22及至他出來,不能和他們說話,他們就知道他在殿裏見了異象;因為他直向他們打手式,竟成了啞巴。
22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
23他供職的日子已滿,就回家去了。
23Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
24這些日子以後,他的妻子 伊利莎白 懷了孕,就隱藏了五個月,
24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
25說:「主在眷顧我的日子,這樣看待我,要把我在人間的羞恥除掉。」
25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26到了第六個月,天使 加百列 奉上帝的差遣往 加利利 的一座城去(這城名叫 拿撒勒 ),
26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
27到一個童女那裏,是已經許配 大衛 家的一個人,名叫 約瑟 。童女的名字叫 馬利亞 ;
27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
28天使進去,對她說:「蒙大恩的女子,我問你安,主和你同在了!」
28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
29馬利亞 因這話就很驚慌,又反覆思想這樣問安是甚麼意思。
29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30天使對她說:「 馬利亞 ,不要怕!你在上帝面前已經蒙恩了。
30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
31你要懷孕生子,可以給他起名叫耶穌。
31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
32他要為大,稱為至高者的兒子;主上帝要把他祖 大衛 的位給他。
32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,
33他要作 雅各 家的王,直到永遠;他的國也沒有窮盡。」
33et regni ejus non erit finis.
34馬利亞 對天使說:「我沒有出嫁,怎麼有這事呢?」
34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
35天使回答說:「聖靈要臨到你身上,至高者的能力要蔭庇你,因此所要生的聖者必稱為上帝的兒子 。
35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
36況且你的親戚 伊利莎白 ,在年老的時候也懷了男胎,就是那素來稱為不生育的,現在有孕六個月了。
36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
37因為,出於上帝的話,沒有一句不帶能力的。」
37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38馬利亞 說:「我是主的使女,情願照你的話成就在我身上。」天使就離開她去了。
38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39那時候, 馬利亞 起身,急忙往山地裏去,來到 猶大 的一座城;
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
40進了 撒迦利亞 的家,問 伊利莎白 安。
40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41伊利莎白 一聽 馬利亞 問安,所懷的胎就在腹裏跳動。 伊利莎白 且被聖靈充滿,
41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
42高聲喊着說:「你在婦女中是有福的!你所懷的胎也是有福的!
42et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43我主的母到我這裏來,這是從哪裏得的呢?
43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44因為你問安的聲音一入我耳,我腹裏的胎就歡喜跳動。
44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45這相信的女子是有福的!因為主對她所說的話都要應驗。」
45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46馬利亞 說: 我心尊主為大;
46Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum:
47我靈以上帝我的救主為樂;
47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48因為他顧念他使女的卑微; 從今以後, 萬代要稱我有福。
48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49那有權能的,為我成就了大事; 他的名為聖。
49quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
50他憐憫敬畏他的人, 直到世世代代。
50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51他用膀臂施展大能; 那狂傲的人正心裏妄想就被他趕散了。
51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
52他叫有權柄的失位, 叫卑賤的升高;
52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53叫飢餓的得飽美食, 叫富足的空手回去。
53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54他扶助了他的僕人 以色列 ,
54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
55為要記念 亞伯拉罕 和他的後裔, 施憐憫直到永遠, 正如從前對我們列祖所說的話。
55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.]
56馬利亞 和 伊利莎白 同住,約有三個月,就回家去了。
56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
57伊利莎白 的產期到了,就生了一個兒子。
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58鄰里親族聽見主向她大施憐憫,就和她一同歡樂。
58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59到了第八日,他們來要給孩子行割禮,並要照他父親的名字叫他 撒迦利亞 。
59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
60他母親說:「不可!要叫他 約翰 。」
60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
61他們說:「你親族中沒有叫這名字的。」
61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62他們就向他父親打手式,問他要叫這孩子甚麼名字。
62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63他要了一塊寫字的板,就寫上,說:「他的名字是 約翰 。」他們便都希奇。
63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64撒迦利亞 的口立時開了,舌頭也 舒展了 ,就說出話來,稱頌上帝。
64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65周圍居住的人都懼怕;這一切的事就傳遍了 猶太 的山地。
65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
66凡聽見的人都將這事放在心裏,說:「這個孩子將來怎麼樣呢?因為有主與他同在。」
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
67他父親 撒迦利亞 被聖靈充滿了,就預言說:
67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68主- 以色列 的上帝是應當稱頌的! 因他眷顧他的百姓,為他們施行救贖,
68[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69在他僕人 大衛 家中, 為我們興起了拯救的角,
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70正如主藉着從創世以來聖先知的口所說的話,
70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71拯救我們脫離仇敵 和一切恨我們之人的手,
71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72向我們列祖施憐憫, 記念他的聖約-
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73就是他對我們祖宗 亞伯拉罕 所起的誓-
73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74叫我們既從仇敵手中被救出來,
74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75就可以終身在他面前, 坦然無懼地用聖潔、公義事奉他。
75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76孩子啊!你要稱為至高者的先知; 因為你要行在主的前面, 預備他的道路,
76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77叫他的百姓因罪得赦, 就知道救恩。
77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
78因我們上帝憐憫的心腸, 叫清晨的日光從高天臨到我們,
78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79要照亮坐在黑暗中死蔭裏的人, 把我們的腳引到平安的路上。
79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]
80那孩子漸漸長大,心靈強健,住在曠野,直到他顯明在 以色列 人面前的日子。
80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.