路加福音 10
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1這事以後,主又設立七十個人,差遣他們兩個兩個地在他前面,往自己所要到的各城各地方去,
1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2就對他們說:「要收的莊稼多,做工的人少。所以,你們當求莊稼的主打發工人出去收他的莊稼。
2Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3你們去吧!我差你們出去,如同羊羔進入狼群。
3Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4不要帶錢囊,不要帶口袋,不要帶鞋;在路上也不要問人的安。
4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5無論進哪一家,先要說:『願這一家平安。』
5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
6那裏若有當得平安的人,你們所求的平安就必臨到那家;不然,就歸與你們了。
6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
7你們要住在那家,吃喝他們所供給的,因為工人得工價是應當的;不要從這家搬到那家。
7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8無論進哪一城,人若接待你們,給你們擺上甚麼,你們就吃甚麼。
8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:
9要醫治那城裏的病人,對他們說:『上帝的國臨近你們了。』
9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
10無論進哪一城,人若不接待你們,你們就到街上去,
10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
11說:『就是你們城裏的塵土黏在我們的腳上,我們也當着你們擦去。雖然如此,你們該知道上帝的國臨近了。』
11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12我告訴你們,當審判的日子, 所多瑪 所受的,比那城還容易受呢!」
12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13「 哥拉汛 哪,你有禍了! 伯賽大 啊,你有禍了!因為在你們中間所行的異能若行在 泰爾 、 西頓 ,他們早已披麻蒙灰,坐在地上悔改了。
13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
14當審判的日子, 泰爾 、 西頓 所受的,比你們還容易受呢!
14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
15迦百農 啊,你已經升到天上,將來必推下陰間。」
15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
16又對門徒說 :「聽從你們的就是聽從我;棄絕你們的就是棄絕我;棄絕我的就是棄絕那差我來的。」
16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
17那七十個人歡歡喜喜地回來,說:「主啊!因你的名,就是鬼也服了我們。」
17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18耶穌對他們說:「我曾看見撒但從天上墜落,像閃電一樣。
18Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
19我已經給你們權柄可以踐踏蛇和蠍子,又勝過仇敵一切的能力,斷沒有甚麼能害你們。
19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
20然而,不要因鬼服了你們就歡喜,要因你們的名記錄在天上歡喜。」
20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21正當那時,耶穌被聖靈感動就歡樂,說:「父啊,天地的主,我感謝你!因為你將這些事向聰明通達人就藏起來,向嬰孩就顯出來。父啊!是的,因為你的美意本是如此。
21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
22一切所有的都是我父交付我的;除了父,沒有人知道子是誰;除了子和子所願意指示的,沒有人知道父是誰。」
22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23耶穌轉身暗暗地對門徒說:「看見你們所看見的,那眼睛就有福了。
23Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24我告訴你們,從前有許多先知和君王要看你們所看的,卻沒有看見,要聽你們所聽的,卻沒有聽見。」
24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
25有一個律法師起來試探耶穌,說:「夫子!我該做甚麼才可以承受永生?」
25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?
26耶穌對他說:「律法上寫的是甚麼?你念的是怎樣呢?」
26At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
27他回答說:「你要盡心、盡性、盡力、盡意愛主-你的上帝;又要愛鄰舍如同自己。」
27Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
28耶穌說:「你回答的是;你這樣行,就必得 永 生。」
28Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
29那人要顯明自己有理,就對耶穌說:「誰是我的鄰舍呢?」
29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?
30耶穌回答說:「有一個人從 耶路撒冷 下 耶利哥 去,落在強盜手中。他們剝去他的衣裳,把他打個半死,就丟下他走了。
30Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31偶然有一個祭司從這條路下來,看見他就從那邊過去了。
31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
32又有一個 利未 人來到這地方,看見他,也照樣從那邊過去了。
32Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33惟有一個 撒馬利亞 人行路來到那裏,看見他就動了慈心,
33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
34上前用油和酒倒在他的傷處,包裹好了,扶他騎上自己的牲口,帶到店裏去照應他。
34Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35第二天拿出二錢銀子來,交給店主,說:『你且照應他;此外所費用的,我回來必還你。』
35Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36你想,這三個人哪一個是落在強盜手中的鄰舍呢?」
36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
37他說:「是憐憫他的。」耶穌說:「你去照樣行吧。」
37At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.
38他們走路的時候,耶穌進了一個村莊。有一個女人,名叫 馬大 ,接他到自己家裏。
38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
39她有一個妹子,名叫 馬利亞 ,在耶穌腳前坐着聽他的道。
39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
40馬大 伺候的事多,心裏忙亂,就進前來,說:「主啊,我的妹子留下我一個人伺候,你不在意嗎?請吩咐她來幫助我。」
40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
41耶穌回答說:「 馬大 ! 馬大 !你為許多的事思慮煩擾,
41Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
42但是不可少的只有一件; 馬利亞 已經選擇那上好的福分,是不能奪去的。」
42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.