路加福音 19
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶穌進了 耶利哥 ,正經過的時候,
1Et ingressus perambulabat Jericho.
2有一個人名叫 撒該 ,作稅吏長,是個財主。
2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
3他要看看耶穌是怎樣的人;只因人多,他的身量又矮,所以不得看見,
3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
4就跑到前頭,爬上桑樹,要看耶穌,因為耶穌必從那裏經過。
4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
5耶穌到了那裏,抬頭一看,對他說:「 撒該 ,快下來!今天我必住在你家裏。」
5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
6他就急忙下來,歡歡喜喜地接待耶穌。
6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7眾人看見,都私下議論說:「他竟到罪人家裏去住宿。」
7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8撒該 站着對主說:「主啊,我把所有的一半給窮人;我若訛詐了誰,就還他四倍。」
8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9耶穌說:「今天救恩到了這家,因為他也是 亞伯拉罕 的子孫。
9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10人子來,為要尋找、拯救失喪的人。」
10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11眾人正在聽見這些話的時候,耶穌因為將近 耶路撒冷 ,又因他們以為上帝的國快要顯出來,就另設一個比喻,說:
11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12「有一個貴冑往遠方去,要得國回來,
12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13便叫了他的十個僕人來,交給他們十錠銀子,說:『你們去做生意,直等我回來。』
13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
14他本國的人卻恨他,打發使者隨後去,說:『我們不願意這個人作我們的王。』
14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
15他既得國回來,就吩咐叫那領銀子的僕人來,要知道他們做生意賺了多少。
15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16頭一個上來,說:『主啊,你的一錠銀子已經賺了十錠。』
16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17主人說:『好!良善的僕人,你既在最小的事上有忠心,可以有權柄管十座城。』
17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18第二個來,說:『主啊, 你的一錠銀子已經賺了五錠。』
18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19主人說:『你也可以管五座城。』
19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
20又有一個來說:『主啊,看哪,你的一錠銀子在這裏,我把它包在手巾裏存着。
20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
21我原是怕你,因為你是嚴厲的人;沒有放下的,還要去拿, 沒有種下的,還要去收。』
21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
22主人對他說:『你這惡僕,我要憑你的口定你的罪。你既知道我是嚴厲的人,沒有放下的,還要去拿,沒有種下的,還要去收,
22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
23為甚麼不把我的銀子交給銀行,等我來的時候,連本帶利都可以要回來呢?』
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
24就對旁邊站着的人說:『奪過他這一錠來,給那有十錠的。』
24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
25他們說:『主啊,他已經有十錠了。』
25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
26主人說 :『我告訴你們,凡有的,還要加給他;沒有的,連他所有的也要奪過來。
26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27至於我那些仇敵,不要我作他們王的,把他們拉來,在我面前殺了吧!』」
27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
28耶穌說完了這話,就在前面走,上 耶路撒冷 去。
28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
29將近 伯法其 和 伯大尼 ,在一座山名叫 橄欖山 那裏,就打發兩個門徒,說:
29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30「你們往對面村子裏去,進去的時候,必看見一匹驢駒拴在那裏,是從來沒有人騎過的,可以解開牽來。
30dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31若有人問為甚麼解牠,你們就說:『主要用牠。』」
31Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
32打發的人去了,所遇見的正如耶穌所說的。
32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33他們解驢駒的時候,主人問他們說:「解驢駒做甚麼?」
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
34他們說:「主要用牠。」
34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35他們牽到耶穌那裏,把自己的衣服搭在上面,扶着耶穌騎上。
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
36走的時候,眾人把衣服鋪在路上。
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
37將近 耶路撒冷 ,正下 橄欖山 的時候,眾門徒因所見過的一切異能,都歡樂起來,大聲讚美上帝,
37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38說: 奉主名來的王是應當稱頌的! 在天上有和平; 在至高之處有榮光。
38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.
39眾人中有幾個法利賽人對耶穌說:「夫子,責備你的門徒吧!」
39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
40耶穌說:「我告訴你們,若是他們閉口不說,這些石頭必要呼叫起來。」
40Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
41耶穌快到 耶路撒冷 ,看見城,就為它哀哭,
41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
42說:「巴不得你在這日子知道關係你平安的事;無奈這事現在是隱藏的,叫你的眼看不出來。
42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43因為日子將到,你的仇敵必築起土壘,周圍環繞你,四面困住你,
43Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
44並要掃滅你和你裏頭的兒女,連一塊石頭也不留在石頭上,因你不知道眷顧你的時候。」
44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
45耶穌進了殿,趕出裏頭做買賣的人,
45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
46對他們說:「 經上 說: 我的殿必作禱告的殿, 你們倒使它成為賊窩了。」
46dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47耶穌天天在殿裏教訓人。祭司長和文士與百姓的尊長都想要殺他,
47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
48但尋不出法子來,因為百姓都側耳聽他。
48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.