路加福音 16
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶穌又對門徒說:「有一個財主的管家,別人向他主人告他浪費主人的財物。
1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
2主人叫他來,對他說:『我聽見你這事怎麼樣呢?把你所經管的交代明白,因你不能再作 我的 管家。』
2Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.
3那管家心裏說:『主人辭我,不用我再作管家,我將來做甚麼?鋤地呢?無力;討飯呢?怕羞。
3Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
4我知道怎麼行,好叫人在我不作管家之後,接我到他們家裏去。』
4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
5於是把欠他主人債的,一個一個地叫了來,問頭一個說:『你欠我主人多少?』
5Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
6他說:『一百簍油。』管家說:『拿你的帳,快坐下,寫五十。』
6At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
7又問一個說:『你欠多少?』他說:『一百石麥子。』管家說:『拿你的帳,寫八十。』
7Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
8主人就誇獎這不義的管家做事聰明;因為今世之子,在世事之上,較比光明之子更加聰明。
8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
9我又告訴你們,要藉着那不義的錢財結交朋友,到了錢財無用的時候,他們可以接你們到永存的帳幕裏去。
9Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
10人在最小的事上忠心,在大事上也忠心;在最小的事上不義,在大事上也不義。
10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
11倘若你們在不義的錢財上不忠心,誰還把那真實的 錢財 託付你們呢?
11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?
12倘若你們在別人的東西上不忠心,誰還把你們自己的東西給你們呢?
12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
13一個僕人不能事奉兩個主;不是惡這個愛那個,就是重這個輕那個。你們不能又事奉上帝,又事奉瑪門。」
13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
14法利賽人是貪愛錢財的;他們聽見這一切話,就嗤笑耶穌。
14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
15耶穌對他們說:「你們是在人面前自稱為義的,你們的心,上帝卻知道;因為人所尊貴的,是上帝看為可憎惡的。
15Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16律法和先知到 約翰 為止,從此上帝國的福音傳開了,人人努力要進去。
16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17天地廢去較比律法的一點一畫落空還容易。
17Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
18凡休妻另娶的就是犯姦淫;娶被休之妻的也是犯姦淫。」
18Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
19「有一個財主穿着紫色 袍 和細麻布衣服,天天奢華宴樂。
19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
20又有一個討飯的,名叫 拉撒路 ,渾身生瘡,被人放在財主門口,
20Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
21要得財主桌子上掉下來的 零碎 充飢,並且狗來舔他的瘡。
21cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
22後來那討飯的死了,被天使帶去放在 亞伯拉罕 的懷裏。財主也死了,並且埋葬了。
22Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
23他在陰間受痛苦,舉目遠遠地望見 亞伯拉罕 ,又望見 拉撒路 在他懷裏,
23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:
24就喊着說:『我祖 亞伯拉罕 哪,可憐我吧!打發 拉撒路 來,用指頭尖蘸點水,涼涼我的舌頭;因為我在這火焰裏,極其痛苦。』
24et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
25亞伯拉罕 說:『兒啊,你該回想你生前享過福, 拉撒路 也受過苦;如今他在這裏得安慰,你倒受痛苦。
25Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
26不但這樣,並且在你我之間,有深淵限定,以致人要從這邊過到你們那邊是不能的;要從那邊過到我們這邊也是不能的。』
26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
27財主說:『我祖啊!既是這樣,求你打發 拉撒路 到我父家去;
27Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
28因為我還有五個弟兄,他可以對他們作見證,免得他們也來到這痛苦的地方。』
28habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
29亞伯拉罕 說:『他們有 摩西 和先知 的話 可以聽從。』
29Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
30他說:『我祖 亞伯拉罕 哪,不是的,若有一個從死裏 復活的 ,到他們那裏去的,他們必要悔改。』
30At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
31亞伯拉罕 說:『若不聽從 摩西 和先知 的話 ,就是有一個從死裏復活的,他們也是不聽勸。』」
31Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.