歷代志下 1
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1大衛 的兒子 所羅門 國位堅固;耶和華-他的上帝與他同在,使他甚為尊大。
1Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
2所羅門 吩咐 以色列 眾人,就是千夫長、百夫長、審判官、首領與族長都來。
2Præcepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum:
3所羅門 和會眾都往 基遍 的邱壇去,因那裏有上帝的會幕,就是耶和華僕人 摩西 在曠野所製造的。
3et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fœderis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
4只是上帝的 約 櫃, 大衛 已經從 基列‧耶琳 搬到他所預備的 地方 ,因他曾在 耶路撒冷 為 約 櫃支搭了帳幕,
4Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem præparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.
5並且 戶珥 的孫子、 烏利 的兒子 比撒列 所造的銅壇也在 基遍 耶和華的會幕前。 所羅門 和會眾都就近壇前。
5Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
6所羅門 上到耶和華面前會幕的銅壇那裏,獻一千犧牲為燔祭。
6Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
7當夜,上帝向 所羅門 顯現,對他說:「你願我賜你甚麼,你可以求。」
7Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.
8所羅門 對上帝說:「你曾向我父 大衛 大施慈愛,使我接續他作王。
8Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
9耶和華上帝啊,現在求你成就向我父 大衛 所應許的話;因你立我作這民的王,他們如同地上塵沙那樣多。
9Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.
10求你賜我智慧聰明,我好在這民前出入;不然,誰能判斷這眾多的民呢?」
10Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?
11上帝對 所羅門 說:「我已立你作我民的王。你既有這心意,並不求資財、豐富、尊榮,也不求滅絕那恨你之人的性命,又不求大壽數,只求智慧聰明好判斷我的民;
11Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem:
12我必賜你智慧聰明,也必賜你資財、豐富、尊榮。在你以前的列王都沒有這樣,在你以後也必沒有這樣的。」
12sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
13於是, 所羅門 從 基遍 邱壇會幕前回到 耶路撒冷 ,治理 以色列 人。
13Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israël.
14所羅門 聚集戰車馬兵,有戰車一千四百輛,馬兵一萬二千名,安置在屯車的城邑和 耶路撒冷 ,就是王那裏。
14Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.
15王在 耶路撒冷 使金銀多如石頭,香柏木多如高原的桑樹。
15Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna.
16所羅門 的馬是從 埃及 帶來的,是王的商人一群一群按着定價買來的。
16Adducebantur autem ei equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio,
17他們從 埃及 買來的車,每輛價銀六百 舍客勒 ,馬每匹一百五十 舍客勒 。 赫 人諸王和 亞蘭 諸王所買的車馬,也是按這價值經他們手買來的。
17quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.