歷代志下 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1那時, 所羅門 說: 耶和華曾說他必住在幽暗之處。
1Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:
2但我已經建造殿宇作你的居所, 為你永遠的住處。
2ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3王轉臉為 以色列 會眾祝福, 以色列 會眾就都站立。
3Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait:
4所羅門 說:「耶和華- 以色列 的上帝是應當稱頌的!因他親口向我父 大衛 所應許的,也親手成就了。
4Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
5他說:『自從我領我民出 埃及 地以來,我未曾在 以色列 眾支派中選擇一城建造殿宇為我名的居所,也未曾揀選一人作我民 以色列 的君;
5A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël:
6但選擇 耶路撒冷 為我名的居所,又揀選 大衛 治理我民 以色列 。』」
6sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
7所羅門 說:「我父 大衛 曾立意要為耶和華- 以色列 上帝的名建殿,
7Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
8耶和華卻對我父 大衛 說:『你立意要為我的名建殿,這意思甚好;
8dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:
9只是你不可建殿,惟你所生的兒子必為我名建殿。』
9sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
10「現在耶和華成就了他所應許的話,使我接續我父 大衛 坐 以色列 的國位,是照耶和華所說的,又為耶和華- 以色列 上帝的名建造了殿。
10Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
11我將 約 櫃安置在其中,櫃內有耶和華的約,就是他與 以色列 人所立的約。」
11Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
12所羅門 當着 以色列 會眾,站在耶和華的壇前,舉起手來,
12Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.
13( 所羅門 曾造一個銅臺,長五肘,寬五肘,高三肘,放在院中)就站在臺上,當着 以色列 的會眾跪下,向天舉手,
13Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,
14說:「耶和華- 以色列 的上帝啊,天上地下沒有神可比你的!你向那盡心行在你面前的僕人守約施慈愛;
14ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo:
15向你僕人-我父 大衛 所應許的話現在應驗了。你親口應許,親手成就,正如今日一樣。
15qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat.
16耶和華- 以色列 的上帝啊,你所應許你僕人-我父 大衛 的話說:『你的子孫若謹慎自己的行為,遵守我的律法,像你在我面前所行的一樣,就不斷人坐 以色列 的國位。』現在求你應驗這話。
16Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
17耶和華- 以色列 的上帝啊,求你成就向你僕人 大衛 所應許的話。
17Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
18「上帝果真與世人同住在地上嗎?看哪,天和天上的天尚且不足你居住的,何況我所建的這殿呢?
18Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?
19惟求耶和華-我的上帝垂顧僕人的禱告祈求,俯聽僕人在你面前的祈禱呼籲。
19Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te:
20願你晝夜看顧這殿,就是你應許立為你名的居所;求你垂聽僕人向此處禱告的話。
20ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
21你僕人和你民 以色列 向此處祈禱的時候,求你從天上你的居所垂聽,垂聽而赦免。
21et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.
22「人若得罪鄰舍,有人叫他起誓,他來到這殿,在你的壇前起誓,
22Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:
23求你從天上垂聽,判斷你的僕人,定惡人有罪,照他所行的報應在他頭上;定義人有理,照他的義賞賜他。
23tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
24「你的民 以色列 若得罪你,敗在仇敵面前,又回心轉意承認你的名,在這殿裏向你祈求禱告,
24Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
25求你從天上垂聽,赦免你民 以色列 的罪,使他們歸回你賜給他們和他們列祖之地。
25tu exaudies de cælo: et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
26「你的民因得罪你,你懲罰他們,使天閉塞不下雨,他們若向此處禱告,承認你的名,離開他們的罪,
26Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
27求你在天上垂聽,赦免你僕人和你民 以色列 的罪,將當行的善道指教他們,且降雨在你的地,就是你賜給你民為業之地。
27exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28「國中若有饑荒、瘟疫、旱風、霉爛、蝗蟲、螞蚱,或有仇敵犯境,圍困城邑,無論遭遇甚麼災禍疾病,
28Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
29你的民 以色列 ,或是眾人,或是一人,自覺災禍甚苦,向這殿舉手,無論祈求甚麼,禱告甚麼,
29si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
30求你從天上你的居所垂聽赦免。你是知道人心的,要照各人所行的待他們(惟有你知道世人的心),
30tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):
31使他們在你賜給我們列祖之地上一生一世敬畏你,遵行你的道。
31ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
32「論到不屬你民 以色列 的外邦人,為你的大名和大能的手,並伸出來的膀臂,從遠方而來,向這殿禱告,
32Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
33求你從天上你的居所垂聽,照着外邦人所祈求的而行,使天下萬民都認識你的名,敬畏你,像你的民 以色列 一樣,又使他們知道我建造的這殿是稱為你名下的。
33tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
34「你的民若奉你的差遣,無論往何處去與仇敵爭戰,向你所選擇的城與我為你名所建造的殿禱告,
34Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo,
35求你從天上垂聽他們的禱告祈求,使他們得勝。
35tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris.
36「你的民若得罪你(世上沒有不犯罪的人),你向他們發怒,將他們交給仇敵擄到或遠或近之地;
36Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est,
37他們若在擄到之地想起罪來,回心轉意,懇求你說:『我們有罪了,我們悖逆了,我們作惡了』;
37et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus:
38他們若在擄到之地盡心盡性歸服你,又向自己的地,就是你賜給他們列祖之地和你所選擇的城,並我為你名所建造的殿禱告,
38et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo:
39求你從天上你的居所垂聽你民的禱告祈求,為他們伸冤,赦免他們的過犯。
39tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:
40「我的上帝啊,現在求你睜眼看,側耳聽在此處所獻的禱告。
40tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto.
41耶和華上帝啊,求你起來, 和你有能力的 約 櫃同入安息之所。 耶和華上帝啊,願你的祭司披上救恩; 願你的聖民蒙福歡樂。
41Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
42耶和華上帝啊,求你不要厭棄你的受膏者, 要記念向你僕人 大衛 所施的慈愛。」
42Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.