歷代志下
Chapter 23
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1第七年, 耶何耶大 奮勇自強,將百夫長 耶羅罕 的兒子 亞撒利雅 , 約哈難 的兒子 以實瑪利 , 俄備得 的兒子 亞撒利雅 , 亞大雅 的兒子 瑪西雅 , 細基利 的兒子 以利沙法 召來,與他們立約。
1Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus.
2他們走遍 猶大 ,從 猶大 各城裏招聚 利未 人和 以色列 的眾族長到 耶路撒冷 來。
2Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.
3會眾在上帝殿裏與王立約。 耶何耶大 對他們說:「看哪,王的兒子必當作王,正如耶和華指着 大衛 子孫所應許的話」;
3Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
4又說:「你們當這樣行:祭司和 利未 人凡安息日進班的,三分之一要把守各門,
4Iste est ergo sermo quem facietis:
5三分之一要在王宮,三分之一要在 基址 門;眾百姓要在耶和華殿的院內。
5tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
6除了祭司和供職的 利未 人之外,不准別人進耶和華的殿;惟獨他們可以進去,因為他們聖潔。眾百姓要遵守耶和華所吩咐的。
6Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7利未 人要手中各拿兵器,四圍護衛王;凡擅入殿宇的,必當治死。王出入的時候,你們當跟隨他。」
7Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.
8利未 人和 猶大 眾人都照着祭司 耶何耶大 一切所吩咐的去行,各帶所管安息日進班出班的人來,因為祭司 耶何耶大 不許他們下班。
8Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
9祭司 耶何耶大 便將上帝殿裏所藏 大衛 王的槍、盾牌、擋牌交給百夫長,
9Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
10又分派眾民手中各拿兵器,在壇和殿那裏,從殿右直到殿左,站在王子的四圍;
10Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.
11於是領王子出來,給他戴上冠冕,將律法 書交給他 ,立他作王。 耶何耶大 和眾子膏他,眾人說:「願王萬歲!」
11Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.
12亞她利雅 聽見民奔走讚美王的聲音,就到民那裏,進耶和華的殿,
12Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13看見王站在 殿 門的柱旁,百夫長和吹號的人侍立在王左右,國民都歡樂吹號,又有歌唱的,用各樣的樂器領人歌唱讚美; 亞她利雅 就撕裂衣服,喊叫說:「反了!反了!」
13Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ.
14祭司 耶何耶大 帶管轄軍兵的百夫長出來,吩咐他們說:「將她趕到班外,凡跟隨她的必用刀殺死!」因為祭司說:「不可在耶和華殿裏殺她。」
14Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini,
15眾兵就閃開,讓她去;她走到王宮的 馬門 ,便在那裏把她殺了。
15et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16耶何耶大 與眾民和王立約,都要作耶和華的民。
16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
17於是眾民都到 巴力 廟,拆毀了廟,打碎壇和像,又在壇前將 巴力 的祭司 瑪坦 殺了。
17Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
18耶何耶大 派官看守耶和華的殿,是在祭司 利未 人手下。這祭司 利未 人是 大衛 分派在耶和華殿中、照 摩西 律法上所寫的,給耶和華獻燔祭,又按 大衛 所定的例,歡樂歌唱;
18Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
19且設立守門的把守耶和華殿的各門,無論為何事,不潔淨的人都不准進去。
19Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20又率領百夫長和貴冑,與民間的官長,並國中的眾民,請王從耶和華殿下來,由上門進入王宮,立王坐在國位上。
20Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
21國民都歡樂,合城都安靜。眾人已將 亞她利雅 用刀殺了。
21Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.