歷代志下 36
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1國民立 約西亞 的兒子 約哈斯 在 耶路撒冷 接續他父作王。
1Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
2約哈斯 登基的時候年二十三歲,在 耶路撒冷 作王三個月。
2Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.
3埃及 王在 耶路撒冷 廢了他,又罰 猶大 國銀子一百他連得,金子一他連得。
3Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
4埃及 王 尼哥 立 約哈斯 的哥哥 以利雅敬 作 猶大 和 耶路撒冷 的王,改名叫 約雅敬 ,又將 約哈斯 帶到 埃及 去了。
4Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum.
5約雅敬 登基的時候年二十五歲,在 耶路撒冷 作王十一年,行耶和華-他上帝眼中看為惡的事。
5Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.
6巴比倫 王 尼布甲尼撒 上來攻擊他,用銅鍊鎖着他,要將他帶到 巴比倫 去。
6Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.
7尼布甲尼撒 又將耶和華殿裏的器皿帶到 巴比倫 ,放在他神的廟裏。
7Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
8約雅敬 其餘的事和他所行可憎的事,並他一切的行為,都寫在 以色列 和 猶大 列王記上。他兒子 約雅斤 接續他作王。
8Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
9約雅斤 登基的時候年八歲,在 耶路撒冷 作王三個月零十天,行耶和華眼中看為惡的事。
9Octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini.
10過了一年, 尼布甲尼撒 差遣人將 約雅斤 和耶和華殿裏各樣寶貴的器皿帶到 巴比倫 ,就立 約雅斤 的叔叔 西底家 作 猶大 和 耶路撒冷 的王。
10Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.
11西底家 登基的時候年二十一歲,在 耶路撒冷 作王十一年,
11Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem:
12行耶和華-他上帝眼中看為惡的事。先知 耶利米 以耶和華的話勸他,他仍不在 耶利米 面前自卑。
12fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini.
13尼布甲尼撒 曾使他指着上帝起誓,他卻背叛,強項硬心,不歸服耶和華- 以色列 的上帝。
13A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël.
14眾祭司長和百姓也大大犯罪,效法外邦人一切可憎的事,污穢耶和華在 耶路撒冷 分別為聖的殿。
14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
15耶和華-他們列祖的上帝因為愛惜自己的民和他的居所,從早起來差遣使者去警戒他們。
15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
16他們卻嘻笑上帝的使者,藐視他的言語,譏誚他的先知,以致耶和華的忿怒向他的百姓發作,無法可救。
16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
17所以,耶和華使 迦勒底 人的王來攻擊他們,在他們聖殿裏用刀殺了他們的壯丁,不憐恤他們的少男處女、老人白叟。耶和華將他們都交在 迦勒底 王手裏。
17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
18迦勒底 王將上帝殿裏的大小器皿與耶和華殿裏的財寶,並王和眾首領的財寶,都帶到 巴比倫 去了。
18Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
19迦勒底 人焚燒上帝的殿,拆毀 耶路撒冷 的城牆,用火燒了城裏的宮殿,毀壞了城裏寶貴的器皿。
19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
20凡脫離刀劍的, 迦勒底 王都擄到 巴比倫 去,作他和他子孫的僕婢,直到 波斯 國興起來。
20Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
21這就應驗耶和華藉 耶利米 口所說的話:地享受安息;因為地土荒涼便守安息,直滿了七十年。
21et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
22波斯 王 塞魯士 元年,耶和華為要應驗藉 耶利米 口所說的話,就激動 波斯 王 塞魯士 的心,使他下詔通告全國,說:
22Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:
23「 波斯 王 塞魯士 如此說:耶和華-天上的上帝已將天下萬國賜給我,又囑咐我在 猶大 的 耶路撒冷 為他建造殿宇。你們中間凡作他子民的,可以上去,願耶和華-他的上帝與他同在。」
23Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.