歷代志下 5
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1所羅門 做完了耶和華殿的一切工,就把他父 大衛 分別為聖的金銀和器皿都帶來,放在上帝殿的府庫裏。
1Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2那時, 所羅門 將 以色列 的長老、各支派的首領,並 以色列 的族長招聚到 耶路撒冷 ,要把耶和華的約櫃從 大衛城 -就是 錫安 -運上來。
2Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.
3於是 以色列 眾人在七月節 前 都聚集到王那裏。
3Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.
4以色列 眾長老來到, 利未 人便抬起 約 櫃。
4Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitæ arcam,
5祭司 利未 人將 約 櫃運上來,又將會幕和會幕的一切聖器具都帶上來。
5et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.
6所羅門 王和聚集到他那裏的 以色列 全會眾都在 約 櫃前獻牛羊為祭,多得不可勝數。
6Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.
7祭司將耶和華的 約 櫃抬進內殿,就是至聖所,放在兩個基路伯的翅膀底下。
7Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:
8基路伯張着翅膀在 約 櫃之上,遮掩 約 櫃和抬櫃的槓。
8ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
9這槓甚長,槓頭在內殿前可以看見,在殿外卻不能看見,直到如今還在那裏。
9Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem.
10約 櫃裏惟有兩塊石版,就是 以色列 人出 埃及 後,耶和華與他們立約的時候, 摩西 在 何烈山 所放的。除此以外,並無別物。
10Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto.
11當時,在那裏所有的祭司都已自潔,並不分班供職。
11Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
12他們出聖所的時候,歌唱的 利未 人 亞薩 、 希幔 、 耶杜頓 ,和他們的眾子眾弟兄都穿細麻布衣服,站在壇的東邊,敲鈸、鼓瑟、彈琴,同着他們有一百二十個祭司吹號。
12tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
13吹號的、歌唱的都一齊發聲,聲合為一,讚美感謝耶和華。吹號、敲鈸,用各種樂器,揚聲讚美耶和華 說 : 耶和華本為善, 他的慈愛永遠長存! 那時,耶和華的殿有雲充滿,
13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,
14甚至祭司不能站立供職,因為耶和華的榮光充滿了上帝的殿。
14nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.