歷代志下 26
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1猶大 眾民立 亞瑪謝 的兒子 烏西雅 接續他父作王,那時他年十六歲。(
1Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
2亞瑪謝 與他列祖同睡之後, 烏西雅 收回 以祿 仍歸 猶大 ,又重新修理。)
2Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
3烏西雅 登基的時候年十六歲,在 耶路撒冷 作王五十二年。他母親名叫 耶可利雅 ,是 耶路撒冷 人。
3Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
4烏西雅 行耶和華眼中看為正的事,效法他父 亞瑪謝 一切所行的;
4Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.
5通曉上帝默示, 撒迦利亞 在世的時候, 烏西雅 定意尋求上帝;他尋求耶和華,上帝就使他亨通。
5Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.
6他出去攻擊 非利士 人,拆毀了 迦特 城、 雅比尼 城,和 亞實突 城;在 非利士 人中,在 亞實突 境內,又建築了些城。
6Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniæ, murumque Azoti: ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim.
7上帝幫助他攻擊 非利士 人和住在 姑珥‧巴力 的 阿拉伯 人,並 米烏尼 人。
7Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.
8亞捫 人給 烏西雅 進貢。他的名聲傳到 埃及 ,因他甚是強盛。
8Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.
9烏西雅 在 耶路撒冷 的 角門 和 谷門 ,並 城牆 轉彎之處,建築城樓,且甚堅固;
9Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
10又在曠野與高原和平原,建築望樓,挖了許多井,因他的牲畜甚多;又在山地和佳美之地,有農夫和修理葡萄園的人,因為他喜悅農事。
10Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
11烏西雅 又有軍兵,照書記 耶利 和官長 瑪西雅 所數點的,在王的一個將軍 哈拿尼雅 手下,分隊出戰。
11Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad prælia sub manu Jehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis.
12族長、大能勇士的總數共有二千六百人,
12Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum millium sexcentorum.
13他們手下的軍兵共有三十萬七千五百人,都有大能,善於爭戰,幫助王攻擊仇敵。
13Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.
14烏西雅 為全軍預備盾牌、槍、盔、甲、弓,和甩石的機弦,
14Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.
15又在 耶路撒冷 使巧匠做機器,安在城樓和角樓上,用以射箭發石。 烏西雅 的名聲傳到遠方;因為他得了非常的幫助,甚是強盛。
15Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
16他既強盛,就心高氣傲,以致行事邪僻,干犯耶和華-他的上帝,進耶和華的殿,要在香壇上燒香。
16Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
17祭司 亞撒利雅 率領耶和華勇敢的祭司八十人,跟隨他進去。
17Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,
18他們就阻擋 烏西雅 王,對他說:「 烏西雅 啊,給耶和華燒香不是你的事,乃是 亞倫 子孫承接聖職祭司的事。你出聖殿吧!因為你犯了罪。你行這事,耶和華上帝必不使你得榮耀。」
18restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
19烏西雅 就發怒,手拿香爐要燒香。他向祭司發怒的時候,在耶和華殿中香壇旁眾祭司面前,額上忽然發出大痲瘋。
19Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
20大祭司 亞撒利雅 和眾祭司觀看,見他額上發出大痲瘋,就催他出殿;他自己也急速出去,因為耶和華降災與他。
20Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
21烏西雅 王長大痲瘋直到死日,因此住在別的宮裏,與耶和華的殿隔絕。他兒子 約坦 管理家事,治理國民。
21Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ.
22烏西雅 其餘的事,自始至終都是 亞摩斯 的兒子先知 以賽亞 所記的。
22Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
23烏西雅 與他列祖同睡,葬在王陵的田間他列祖的墳地裏;因為人說,他是長大痲瘋的。他兒子 約坦 接續他作王。
23Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.