約珥書
Chapter 1

約珥書

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華的話臨到 毗土珥 的兒子 約珥 。
1Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
2老年人哪,當聽我的話; 國中的居民哪,都要側耳而聽。 在你們的日子, 或你們列祖的日子, 曾有這樣的事嗎?
2[Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
3你們要將這事傳與子, 子傳與孫, 孫傳與後代。
3Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
4剪蟲剩下的,蝗蟲來吃; 蝗蟲剩下的,蝻子來吃; 蝻子剩下的,螞蚱來吃。
4Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
5酒醉的人哪,要清醒哭泣; 好酒的人哪,都要為甜酒哀號, 因為從你們的口中斷絕了。
5Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
6有一隊蝗蟲又強盛又無數, 侵犯我的地; 牠的牙齒如獅子的牙齒, 大牙如母獅的大牙。
6Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
7牠毀壞我的葡萄樹, 剝了我無花果樹的皮, 剝盡而丟棄,使枝條露白。
7Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.
8我的民哪 ,你當哀號,像處女腰束麻布, 為幼年的丈夫哀號。
8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
9素祭和奠祭從耶和華的殿中斷絕; 事奉耶和華的祭司都悲哀。
9Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
10田荒涼,地悲哀; 因為五穀毀壞, 新酒乾竭,油也缺乏。
10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
11農夫啊,你們要慚愧; 修理葡萄園的啊,你們要哀號; 因為大麥小麥與田間的莊稼都滅絕了。
11Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
12葡萄樹枯乾; 無花果樹衰殘。 石榴樹、棕樹、蘋果樹, 連田野一切的樹木也都枯乾; 眾人的喜樂盡都消滅。
12Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13祭司啊,你們當腰束 麻布 痛哭; 伺候祭壇的啊,你們要哀號; 事奉我上帝的啊,你們要來披上麻布過夜, 因為素祭和奠祭從你們上帝的殿中斷絕了。
13Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
14你們要分定禁食的日子, 宣告嚴肅會, 招聚長老和國中的一切居民 到耶和華-你們上帝的殿, 向耶和華哀求。
14Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
15哀哉!耶和華的日子臨近了。 這日來到,好像毀滅從全能者來到。
15A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
16糧食不是在我們眼前斷絕了嗎? 歡喜快樂不是從我們上帝的殿中止息了嗎?
16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
17穀種在土塊下朽爛; 倉也荒涼,廩也破壞; 因為五穀枯乾了。
17Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.
18牲畜哀鳴; 牛群混亂,因為無草; 羊群也受了困苦。
18Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt.
19耶和華啊,我向你求告, 因為火燒滅曠野的草場; 火焰燒盡田野的樹木。
19Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
20田野的走獸向你發喘; 因為溪水乾涸, 火也燒滅曠野的草場。
20Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.