撒母耳記上 1
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以法蓮 山地的 拉瑪‧瑣非 有一個 以法蓮 人,名叫 以利加拿 ,是 蘇弗 的玄孫, 託戶 的曾孫, 以利戶 的孫子, 耶羅罕 的兒子。
1Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus:
2他有兩個妻:一名 哈拿 ,一名 毗尼拿 。 毗尼拿 有兒女, 哈拿 沒有兒女。
2et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.
3這人每年從本城上到 示羅 ,敬拜祭祀萬軍之耶和華;在那裏有 以利 的兩個兒子 何弗尼 、 非尼哈 當耶和華的祭司。
3Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4以利加拿 每逢獻祭的日子,將 祭肉 分給他的妻 毗尼拿 和 毗尼拿 所生的兒女;
4Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes:
5給 哈拿 的卻是雙分,因為他愛 哈拿 。無奈耶和華不使 哈拿 生育。
5Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
6毗尼拿 見耶和華不使 哈拿 生育,就作她的對頭,大大激動她,要使她生氣。
6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:
7每年上到耶和華殿的時候, 以利加拿 都以雙分給 哈拿 ; 毗尼拿 仍是激動她,以致她哭泣不吃飯。
7sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum.
8她丈夫 以利加拿 對她說:「 哈拿 啊,你為何哭泣,不吃飯,心裏愁悶呢?有我不比十個兒子還好嗎?」
8Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
9他們在 示羅 吃喝完了, 哈拿 就站起來。祭司 以利 在耶和華殿的門框旁邊,坐在自己的位上。
9Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
10哈拿 心裏愁苦,就痛痛哭泣,祈禱耶和華,
10cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
11許願說:「萬軍之耶和華啊,你若垂顧婢女的苦情,眷念不忘婢女,賜我一個兒子,我必使他終身歸與耶和華,不用剃頭刀剃他的頭。」
11et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
12哈拿 在耶和華面前不住地祈禱, 以利 定睛看她的嘴。(
12Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
13原來 哈拿 心中默禱,只動嘴唇,不出聲音,因此 以利 以為她喝醉了。)
13Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
14以利 對她說:「你要醉到幾時呢?你不應該喝酒。」
14dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
15哈拿 回答說:「主啊,不是這樣。我是心裏愁苦的婦人,清酒濃酒都沒有喝,但在耶和華面前傾心吐意。
15Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16不要將婢女看作不正經的女子。我因被人激動,愁苦太多,所以祈求到如今。」
16Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
17以利 說:「你可以平平安安地回去。願 以色列 的上帝允准你向他所求的!」
17Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
18哈拿 說:「願婢女在你眼前蒙恩。」於是婦人走去吃飯,面上再不帶愁容了。
18Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
19次日清早,他們起來,在耶和華面前敬拜,就回 拉瑪 。到了家裏, 以利加拿 和妻 哈拿 同房,耶和華顧念 哈拿 ,
19Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus.
20哈拿 就懷孕。日期滿足,生了一個兒子,給他起名叫 撒母耳 , 說 :「這是我從耶和華那裏求來的。」
20Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
21以利加拿 和他全家都上 示羅 去,要向耶和華獻年祭,並還所許的願。
21Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
22哈拿 卻沒有上去,對丈夫說:「等孩子斷了奶,我便帶他上去朝見耶和華,使他永遠住在那裏。」
22Et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
23她丈夫 以利加拿 說:「就隨你的意行吧!可以等兒子斷了奶。但願耶和華應驗他的話。」於是婦人在家裏乳養兒子,直到斷了奶;
23Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
24既斷了奶,就把孩子帶上 示羅 ,到了耶和華的殿;又帶了三隻公牛,一伊法細麵,一皮袋酒。(那時,孩子還小。)
24Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:
25宰了一隻公牛,就領孩子到 以利 面前。
25et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
26婦人說:「主啊,我敢在你面前起誓,從前在你這裏站着祈求耶和華的那婦人,就是我。
26Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
27我祈求為要得這孩子;耶和華已將我所求的賜給我了。
27Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
28所以,我將這孩子歸與耶和華,使他終身歸與耶和華。」 於是在那裏敬拜耶和華。
28Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.