撒母耳記上 4
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 人出去與 非利士 人打仗,安營在 以便以謝 ; 非利士 人安營在 亞弗 。
1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
2非利士 人向 以色列 人擺陣。兩軍交戰的時候, 以色列 人敗在 非利士 人面前; 非利士 人在戰場上殺了他們的軍兵約有四千人。
2et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
3百姓回到營裏, 以色列 的長老說:「耶和華今日為何使我們敗在 非利士 人面前呢?我們不如將耶和華的約櫃從 示羅 抬到我們這裏來,好在我們中間救我們脫離敵人的手。」
3Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
4於是百姓打發人到 示羅 ,從那裏將坐在二基路伯上萬軍之耶和華的約櫃抬來。 以利 的兩個兒子 何弗尼 、 非尼哈 與上帝的約櫃同來。
4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.
5耶和華的約櫃到了營中, 以色列 眾人就大聲歡呼,地便震動。
5Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.
6非利士 人聽見歡呼的聲音,就說:「在 希伯來 人營裏大聲歡呼,是甚麼緣故呢?」隨後就知道耶和華的 約 櫃到了營中。
6Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
7非利士 人就懼怕起來,說:「有神到了他們營中」;又說:「我們有禍了!向來不曾有這樣的事。
7Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes:
8我們有禍了!誰能救我們脫離這些大能之神的手呢?從前在曠野用各樣災殃擊打 埃及 人的,就是這些神。
8Væ nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.
9非利士 人哪,你們要剛強,要作大丈夫,免得作 希伯來 人的奴僕,如同他們作你們的奴僕一樣。你們要作大丈夫,與他們爭戰。」
9Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate.
10非利士 人和 以色列 人打仗, 以色列 人敗了,各向各家奔逃,被殺的人甚多, 以色列 的步兵仆倒了三萬。
10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.
11上帝的 約 櫃被擄去, 以利 的兩個兒子 何弗尼 、 非尼哈 也都被殺了。
11Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
12當日,有一個 便雅憫 人從陣上逃跑,衣服撕裂,頭蒙灰塵,來到 示羅 。
12Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
13到了的時候, 以利 正在道旁坐在自己的位上觀望,為上帝的 約 櫃心裏擔憂。那人進城報信,合城的人就都呼喊起來。
13Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas.
14以利 聽見呼喊的聲音就問說:「這喧嚷是甚麼緣故呢?」那人急忙來報信給 以利 。
14Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
15那時 以利 九十八歲了,眼目發直,不能看見。
15Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
16那人對 以利 說:「我是從陣上來的,今日我從陣上逃回。」 以利 說:「我兒,事情怎樣?」
16Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi?
17報信的回答說:「 以色列 人在 非利士 人面前逃跑,民中被殺的甚多!你的兩個兒子 何弗尼 、 非尼哈 也都死了,並且上帝的 約 櫃被擄去。」
17Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
18他一提上帝的 約 櫃, 以利 就從他的位上往後跌倒,在門旁折斷頸項而死;因為他年紀老邁,身體沉重。 以利 作 以色列 的士師四十年。
18Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
19以利 的兒婦、 非尼哈 的妻懷孕將到產期,她聽見上帝的 約 櫃被擄去,公公和丈夫都死了,就猛然疼痛,曲身生產;
19Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.
20將要死的時候,旁邊站着的婦人們對她說:「不要怕!你生了男孩子了。」她卻不回答,也不放在心上。
20In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit.
21她給孩子起名叫 以迦博 ,說:「榮耀離開 以色列 了!」這是因上帝的 約 櫃被擄去,又因她公公和丈夫都死了。
21Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo;
22她又說:「榮耀離開 以色列 ,因為上帝的約櫃被擄去了。」
22et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.