撒母耳記上 11
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1亞捫 人 的王 拿轄 上來,對着 基列‧雅比 安營。 雅比 眾人對 拿轄 說:「你與我們立約,我們就服事你。」
1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi.
2亞捫 人 拿轄 說:「你們若由我剜出你們各人的右眼,以此凌辱 以色列 眾人,我就與你們立約。」
2Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël.
3雅比 的長老對他說:「求你寬容我們七日,等我們打發人往 以色列 的全境去;若沒有人救我們,我們就出來歸順你。」
3Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
4使者到了 掃羅 住的 基比亞 ,將這話說給百姓聽,百姓就都放聲而哭。
4Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba hæc, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
5掃羅 正從田間趕牛回來,問說:「百姓為甚麼哭呢?」眾人將 雅比 人的話告訴他。
5Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
6掃羅 聽見這話,就被上帝的靈大大感動,甚是發怒。
6Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.
7他將一對牛切成塊子,託付使者傳送 以色列 的全境,說:「凡不出來跟隨 掃羅 和 撒母耳 的,也必這樣切開他的牛。」於是耶和華使百姓懼怕,他們就都出來,如同一人。
7Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8掃羅 在 比色 數點他們: 以色列 人有三十萬, 猶大 人有三萬。
8Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
9眾人對那使者說:「你們要回覆 基列‧雅比 人說,明日太陽近午的時候,你們必得解救。」使者回去告訴 雅比 人,他們就歡喜了。
9Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
10於是 雅比 人對 亞捫 人說:「明日我們出來歸順你們,你們可以隨意待我們。」
10Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
11第二日, 掃羅 將百姓分為三隊,在晨更的時候入了 亞捫 人的營,擊殺他們直到太陽近午,剩下的人都逃散,沒有二人同在一處的。
11Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12百姓對 撒母耳 說:「那說『 掃羅 豈能管理我們』的是誰呢?可以將他交出來,我們好殺死他。」
12Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.
13掃羅 說:「今日耶和華在 以色列 中施行拯救,所以不可殺人。」
13Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
14撒母耳 對百姓說:「我們要往 吉甲 去,在那裏立國。」
14Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
15眾百姓就到了 吉甲 那裏,在耶和華面前立 掃羅 為王,又在耶和華面前獻平安祭。 掃羅 和 以色列 眾人大大歡喜。
15Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.