撒母耳記上 29
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1非利士 人將他們的軍旅聚到 亞弗 ; 以色列 人在 耶斯列 的泉旁安營。
1Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
2非利士 人的首領各率軍隊,或百或千,挨次前進; 大衛 和跟隨他的人同着 亞吉 跟在後邊。
2Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
3非利士 人的首領說:「這些 希伯來 人 在這裏 做甚麼呢?」 亞吉 對他們說:「這不是 以色列 王 掃羅 的臣子 大衛 嗎?他在我這裏有些年日了。自從他投降我直到今日,我未曾見他有過錯。」
3Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc?
4非利士 人的首領向 亞吉 發怒,對他說:「你要叫這人回你所安置他的地方,不可叫他同我們出戰,恐怕他在陣上反為我們的敵人。他用甚麼與他主人復和呢?豈不是用我們這些人的首級嗎?
4Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?
5從前 以色列 的婦女跳舞唱和說:『 掃羅 殺死千千, 大衛 殺死萬萬』,所說的不是這個 大衛 嗎?」
5Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: [Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?]
6亞吉 叫 大衛 來,對他說:「我指着永生的耶和華起誓,你是正直人。你隨我在軍中出入,我看你甚好。自從你投奔我到如今,我未曾見你有甚麼過失;只是眾首領不喜悅你。
6Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places.
7現在你可以平平安安地回去,免得 非利士 人的首領不歡喜你。」
7Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
8大衛 對 亞吉 說:「我做了甚麼呢?自從僕人到你面前,直到今日,你查出我有甚麼過錯,使我不去攻擊主-我王的仇敵呢?」
8Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?
9亞吉 說:「我知道你在我眼前是好人,如同上帝的使者一般;只是 非利士 人的首領說:『這人不可同我們出戰。』
9Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium.
10故此你和跟隨你的人,就是你本主的僕人,要明日早晨起來,等到天亮回去吧!」
10Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
11於是 大衛 和跟隨他的人早晨起來,回往 非利士 地去。 非利士 人也上 耶斯列 去了。
11Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.