撒母耳記上
Chapter 19
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1掃羅 對他兒子 約拿單 和眾臣僕說,要殺 大衛 ; 掃羅 的兒子 約拿單 卻甚喜愛 大衛 。
1Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde:
2約拿單 告訴 大衛 說:「我父 掃羅 想要殺你,所以明日早晨你要小心,到一個僻靜地方藏身。
2et indicavit Jonathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane: et manebis clam, et absconderis.
3我就出到你所藏的田裏,站在我父親旁邊與他談論。我看他情形怎樣,我必告訴你。」
3Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
4約拿單 向他父親 掃羅 替 大衛 說好話,說:「王不可得罪王的僕人 大衛 ;因為他未曾得罪你,他所行的都與你大有益處。
4Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
5他拚命殺那 非利士 人,耶和華為 以色列 眾人大行拯救;那時你看見,甚是歡喜,現在為何無故要殺 大衛 ,流無辜人的血,自己取罪呢?」
5Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
6掃羅 聽了 約拿單 的話,就指着永生的耶和華起誓說:「我必不殺他。」
6Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
7約拿單 叫 大衛 來,把這一切事告訴他,帶他去見 掃羅 。他就仍然侍立在 掃羅 面前。
7Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.
8此後又有爭戰的事。 大衛 出去與 非利士 人打仗,大大殺敗他們,他們就在他面前逃跑。
8Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.
9從耶和華那裏來的惡魔又降在 掃羅 身上( 掃羅 手裏拿槍坐在屋裏), 大衛 就用手彈琴。
9Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.
10掃羅 用槍想要刺透 大衛 ,釘在牆上,他卻躲開, 掃羅 的槍刺入牆內。當夜 大衛 逃走,躲避了。
10Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
11掃羅 打發人到 大衛 的房屋那裏窺探他,要等到天亮殺他。 大衛 的妻 米甲 對他說:「你今夜若不逃命,明日你要被殺。」
11Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:
12於是 米甲 將 大衛 從窗戶裏縋下去, 大衛 就逃走,躲避了。
12deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
13米甲 把家中的神像放在床上,頭枕在山羊毛裝的枕頭上,用被遮蓋。
13Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
14掃羅 打發人去捉拿 大衛 , 米甲 說:「他病了。」
14Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret.
15掃羅 又打發人去看 大衛 ,說:「當連床將他抬來,我好殺他。」
15Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
16使者進去,看見床上有神像,頭枕在山羊毛裝的枕頭上。
16Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
17掃羅 對 米甲 說:「你為甚麼這樣欺哄我,放我仇敵逃走呢?」 米甲 回答說:「他對我說:『你放我走,不然我要殺你。』」
17Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
18大衛 逃避,來到 拉瑪 見 撒母耳 ,將 掃羅 向他所行的事述說了一遍。他和 撒母耳 就往 拿約 去居住。
18David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.
19有人告訴 掃羅 ,說 大衛 在 拉瑪 的 拿約 。
19Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.
20掃羅 打發人去捉拿 大衛 。去的人見有一班先知都受感說話, 撒母耳 站在其中監管他們;打發去的人也受上帝的靈感動說話。
20Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.
21有人將這事告訴 掃羅 ,他又打發人去,他們也受感說話。 掃羅 第三次打發人去,他們也受感說話。
21Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
22然後 掃羅 自己往 拉瑪 去,到了 西沽 的大井,問人說:「 撒母耳 和 大衛 在哪裏呢?」有人說:「在 拉瑪 的 拿約 。」
22abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
23他就往 拉瑪 的 拿約 去。上帝的靈也感動他,一面走一面說話,直到 拉瑪 的 拿約 。
23Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
24他就脫了衣服,在 撒母耳 面前受感說話,一晝一夜露體躺臥。因此有句俗語說:「 掃羅 也列在先知中嗎?」
24Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.