撒母耳記上 22
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1大衛 就離開那裏,逃到 亞杜蘭 洞。他的弟兄和他父親的全家聽見了,就都下到他那裏。
1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
2凡受窘迫的、欠債的、心裏苦惱的都聚集到 大衛 那裏; 大衛 就作他們的頭目,跟隨他的約有四百人。
2Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
3大衛 從那裏往 摩押 的 米斯巴 去,對 摩押 王說:「求你容我父母搬來,住在你們這裏,等我知道上帝要為我怎樣行。」
3Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
4大衛 領他父母到 摩押 王面前。 大衛 住山寨多少日子,他父母也住 摩押 王那裏多少日子。
4Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio.
5先知 迦得 對 大衛 說:「你不要住在山寨,要往 猶大 地去。」 大衛 就離開那裏,進入 哈列 的樹林。
5Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
6掃羅 在 基比亞 的 拉瑪 ,坐在垂絲柳樹下,手裏拿着槍,眾臣僕侍立在左右。 掃羅 聽見 大衛 和跟隨他的人在何處,
6Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,
7就對左右侍立的臣僕說:「 便雅憫 人哪,你們要聽我的話! 耶西 的兒子能將田地和葡萄園賜給你們各人嗎?能立你們各人作千夫長百夫長嗎?
7ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones?
8你們竟都結黨害我!我的兒子與 耶西 的兒子結盟的時候,無人告訴我;我的兒子挑唆我的臣子謀害我,就如今日的光景,也無人告訴我,為我憂慮。」
8quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
9那時 以東 人 多益 站在 掃羅 的臣僕中,對他說:「我曾看見 耶西 的兒子到了 挪伯 , 亞希突 的兒子 亞希米勒 那裏。
9Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
10亞希米勒 為他求問耶和華,又給他食物,並給他 殺 非利士 人 歌利亞 的刀。」
10Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.
11王就打發人將祭司 亞希突 的兒子 亞希米勒 和他父親的全家,就是住 挪伯 的祭司都召了來;他們就來見王。
11Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
12掃羅 說:「 亞希突 的兒子,要聽我的話!」他回答說:「主啊,我在這裏。」
12Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine.
13掃羅 對他說:「你為甚麼與 耶西 的兒子結黨害我,將食物和刀給他,又為他求問上帝,使他起來謀害我,就如今日的光景?」
13Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?
14亞希米勒 回答王說:「王的臣僕中有誰比 大衛 忠心呢?他是王的女婿,又是王的參謀,並且在王家中是尊貴的。
14Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
15我豈是從今日才為他求問上帝呢?斷不是這樣!王不要將罪歸我和我父的全家;因為這事,無論大小,僕人都不知道。」
15num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
16王說:「 亞希米勒 啊,你和你父的全家都是該死的!」
16Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
17王就吩咐左右的侍衛說:「你們去殺耶和華的祭司;因為他們幫助 大衛 ,又知道 大衛 逃跑,竟沒有告訴我。」 掃羅 的臣子卻不肯伸手殺耶和華的祭司。
17Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
18王吩咐 多益 說:「你去殺祭司吧!」 以東 人 多益 就去殺祭司,那日殺了穿細麻布以弗得的八十五人;
18Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19又用刀將祭司城 挪伯 中的男女、孩童、吃奶的,和牛、羊、驢盡都殺滅。
19Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.
20亞希突 的兒子 亞希米勒 有一個兒子,名叫 亞比亞他 ,逃到 大衛 那裏。
20Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,
21亞比亞他 將 掃羅 殺耶和華祭司的事告訴 大衛 。
21et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
22大衛 對 亞比亞他 說:「那日我見 以東 人 多益 在那裏,就知道他必告訴 掃羅 。你父的全家 喪 命,都是因我的緣故。
22Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
23你可以住在我這裏,不要懼怕。因為尋索你命的就是尋索我的命;你在我這裏可得保全。」
23Mane mecum: ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.