彼得後書 1
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1作耶穌基督僕人和使徒的 西門‧彼得 寫信給那因我們的上帝和救主耶穌基督之義、與我們同得一樣寶貴信心的人。
1Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2願恩惠、平安,因你們認識上帝和我們主耶穌,多多地加給你們。
2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:
3上帝的神能已將一切關乎生命和虔敬的事賜給我們,皆因我們認識那用自己榮耀和美德召我們的主。
3Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4因此,他已將又寶貴又極大的應許賜給我們,叫我們既脫離世上從情慾來的敗壞,就得與上帝的性情有分。
4per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
5正因這緣故,你們要分外地殷勤;有了信心,又要加上德行;有了德行,又要加上知識;
5Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6有了知識,又要加上節制;有了節制,又要加上忍耐;有了忍耐,又要加上虔敬;
6in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7有了虔敬,又要加上愛弟兄的心;有了愛弟兄的心,又要加上愛 眾人的心 。
7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8你們若充充足足地有這幾樣,就必使你們在認識我們的主耶穌基督上不至於閒懶不結果子了。
8Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9人若沒有這幾樣,就是眼瞎,只看見近處的,忘了他舊日的罪已經得了潔淨。
9Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10所以弟兄們,應當更加殷勤,使你們所蒙的恩召和揀選堅定不移。你們若行這幾樣,就永不失腳;
10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
11這樣,必叫你們豐豐富富地得以進入我們主-救主耶穌基督永遠的國。
11Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12你們雖然曉得這些事,並且在你們已有的真道上堅固,我卻要將這些事常常提醒你們。
12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
13我以為應當趁我還在這帳棚的時候提醒你們,激發你們;
13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
14因為知道我脫離這帳棚的時候快到了,正如我們主耶穌基督所指示我的。
14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
15並且,我要盡心竭力,使你們在我去世以後時常記念這些事。
15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
16我們從前將我們主耶穌基督的大能和他降臨的事告訴你們,並不是隨從乖巧捏造的虛言,乃是親眼見過他的威榮。
16Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
17他從父上帝得尊貴榮耀的時候,從極大榮光之中有聲音出來,向他說:「這是我的愛子,我所喜悅的。」
17Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
18我們同他在聖山的時候,親自聽見這聲音從天上出來。
18Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
19我們並有先知更確的預言,如同燈照在暗處。你們在這預言上留意,直等到天發亮,晨星在你們心裏出現的時候,才是好的。
19Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
20第一要緊的,該知道經上所有的預言沒有可隨私意解說的;
20hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
21因為預言從來沒有出於人意的,乃是人被聖靈感動,說出上帝的話來。
21Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.