歷代志下 16
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1亞撒 三十六年, 以色列 王 巴沙 上來攻擊 猶大 ,修築 拉瑪 ,不許人從 猶大 王 亞撒 那裏出入。
1Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
2於是 亞撒 從耶和華殿和王宮的府庫裏拿出金銀來,送與住 大馬士革 的 亞蘭 王 便‧哈達 ,說:
2Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens:
3「你父曾與我父立約,我與你也要立約。現在我將金銀送給你,求你廢掉你與 以色列 王 巴沙 所立的約,使他離開我。」
3Fœdus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere.
4便‧哈達 聽從 亞撒 王的話,派軍長去攻擊 以色列 的城邑。他們就攻破 以雲 、 但 、 亞伯‧瑪音 ,和 拿弗他利 一切的積貨城。
4Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
5巴沙 聽見就停工,不修築 拉瑪 了。
5Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum.
6於是 亞撒 王率領 猶大 眾人,將 巴沙 修築 拉瑪 所用的石頭、木頭都運去,用以修築 迦巴 和 米斯巴 。
6Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
7那時,先見 哈拿尼 來見 猶大 王 亞撒 ,對他說:「因你仰賴 亞蘭 王,沒有仰賴耶和華-你的上帝,所以 亞蘭 王的軍兵脫離了你的手。
7In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
8古實 人、 路比 人的軍隊不是甚大嗎?戰車馬兵不是極多嗎?只因你仰賴耶和華,他便將他們交在你手裏。
8Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?
9耶和華的眼目遍察全地,要顯大能幫助向他心存誠實的人。你這事行得愚昧;此後,你必有爭戰的事。」
9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
10亞撒 因此惱恨先見,將他囚在監裏。那時 亞撒 也虐待一些人民。
10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
11亞撒 所行的事,自始至終都寫在 猶大 和 以色列 諸王記上。
11Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
12亞撒 作王三十九年,他腳上有病,而且甚重。病的時候沒有求耶和華,只求醫生。
12Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
13他作王四十一年而死,與他列祖同睡,
13Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
14葬在 大衛城 自己所鑿的墳墓裏,放在床上,其床堆滿各樣馨香的香料,就是按做香的作法調和的香料,又為他燒了許多的物件。
14Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.