歷代志下
Chapter 9
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1示巴 女王聽見 所羅門 的名聲,就來到 耶路撒冷 ,要用難解的話試問 所羅門 ;跟隨她的人甚多,又有駱駝馱着香料、寶石,和許多金子。她來見了 所羅門 ,就把心裏所有的對 所羅門 都說出來。
1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.
2所羅門 將她所問的都答上了,沒有一句不明白、不能答的。
2Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3示巴 女王見 所羅門 的智慧和他所建造的宮室、
3Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat,
4席上的珍饈美味、群臣分列而坐、僕人兩旁侍立,以及他們的衣服裝飾、酒政,和酒政的衣服裝飾,又見他上耶和華殿的臺階,就詫異得神不守舍,
4necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat præ stupore ultra in ea spiritus.
5對王說:「我在本國裏所聽見論到你的事和你的智慧實在是真的!
5Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6我先不信那些話,及至我來親眼見了,才知道你的大智慧;人所告訴我的,還不到一半;你的實跡越過我所聽見的名聲。
6Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
7你的群臣、你的僕人常侍立在你面前聽你智慧的話是有福的。
7Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8耶和華-你的上帝是應當稱頌的!他喜悅你,使你坐他的國位,為耶和華-你的上帝作王;因為你的上帝愛 以色列 人,要永遠堅立他們,所以立你作他們的王,使你秉公行義。」
8Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
9於是 示巴 女王將一百二十他連得金子和寶石,與極多的香料送給 所羅門 王;她送給王的香料, 以後 再沒有這樣的。
9Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
10希蘭 的僕人和 所羅門 的僕人從 俄斐 運了金子來,也運了檀香木和寶石來。
10Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
11王用檀香木為耶和華殿和王宮做臺,又為歌唱的人做琴瑟; 猶大 地從來沒有見過這樣的。
11de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
12所羅門 王按 示巴 女王所帶來的,還她禮物,另外照她一切所要所求的,都送給她。於是女王和她臣僕轉回本國去了。
12Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis.
13所羅門 每年所得的金子共有六百六十六他連得,
13Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,
14另外還有商人所進的金子,並且 阿拉伯 諸王與 屬 國的省長都帶金銀給 所羅門 。
14excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15所羅門 王用錘出來的金子打成擋牌二百面,每面用金子六百 舍客勒 ;
15Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
16又用錘出來的金子打成盾牌三百面,每面用金子三百 舍客勒 ,都放在 黎巴嫩林宮 裏。
16trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
17王用象牙製造一個大寶座,用精金包裹。
17Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
18寶座有六層臺階,又有金腳凳,與寶座相連。寶座兩旁有扶手,靠近扶手有兩個獅子站立。
18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
19六層臺階上有十二個獅子站立,每層有兩個:左邊一個,右邊一個;在列國中沒有這樣做的。
19sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
20所羅門 王一切的飲器都是金的, 黎巴嫩林宮 裏的一切器皿都是精金的。 所羅門 年間,銀子算不了甚麼。
20Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21因為王的船隻與 希蘭 的僕人一同往 他施 去; 他施 船隻三年一次裝載金、銀、象牙、猿猴、孔雀回來。
21Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22所羅門 王的財寶與智慧勝過天下的列王。
22Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
23普天下的王都求見 所羅門 ,要聽上帝賜給他智慧的話。
23Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus:
24他們各帶貢物,就是金器、銀器、衣服、軍械、香料、騾馬,每年有一定之例。
24et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
25所羅門 有套車的馬四千棚,有馬兵一萬二千,安置在屯車的城邑和 耶路撒冷 ,就是王那裏。
25Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
26所羅門 統管諸王,從大河到 非利士 地,直到 埃及 的邊界。
26Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.
27王在 耶路撒冷 使銀子多如石頭,香柏木多如高原的桑樹。
27Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus.
28有人從 埃及 和各國為 所羅門 趕馬群來。
28Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.
29所羅門 其餘的事,自始至終,不都寫在先知 拿單 的書上和 示羅 人 亞希雅 的預言書上,並先見 易多 論 尼八 兒子 耶羅波安 的默示書上嗎?
29Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
30所羅門 在 耶路撒冷 作 以色列 眾人的王共四十年。
30Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis.
31所羅門 與他列祖同睡,葬在他父 大衛城 裏。他兒子 羅波安 接續他作王。
31Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.