約伯記 32
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1於是這三個人,因 約伯 自以為義就不再回答他。
1Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2那時有 布西 人 蘭 族 巴拉迦 的兒子 以利戶 向 約伯 發怒;因 約伯 自以為義,不以上帝為義。
2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3他又向 約伯 的三個朋友發怒;因為他們想不出回答的話來,仍以 約伯 為有罪。
3Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4以利戶 要與 約伯 說話,就等候他們,因為他們比自己年老。
4Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5以利戶 見這三個人口中無話回答,就怒氣發作。
5Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6布西 人 巴拉迦 的兒子 以利戶 回答說: 我年輕,你們老邁; 因此我退讓,不敢向你們陳說我的意見。
6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7我說,年老的當先說話; 壽高的當以智慧教訓人。
7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
8但在人裏面有靈; 全能者的氣使人有聰明。
8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9尊貴的不都有智慧; 壽高的不都能明白公平。
9Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
10因此我說:你們要聽我言; 我也要陳說我的意見。
10Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11你們查究所要說的話; 那時我等候你們的話, 側耳聽你們的辯論,
11Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus;
12留心聽你們; 誰知你們中間無一人折服 約伯 , 駁倒他的話。
12et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13你們切不可說:我們尋得智慧; 上帝能勝他,人卻不能。
13Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
14約伯 沒有向我爭辯; 我也不用你們的話回答他。
14Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15他們驚奇不再回答, 一言不發。
15Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
16我豈因他們不說話, 站住不再回答,仍舊等候呢?
16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
17我也要回答我的一分話, 陳說我的意見。
17respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
18因為我的言語滿懷; 我裏面的靈激動我。
18Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
19我的胸懷如盛酒 之囊 沒有出氣之縫, 又如新皮袋快要破裂。
19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20我要說話,使我舒暢; 我要開口回答。
20Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
21我必不看人的情面, 也不奉承人。
21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
22我不曉得奉承; 若奉承 ,造我的主必快快除滅我。
22Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.