約伯記 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1約伯 回答說:
1Respondens autem Job, dixit:
2惟願我的煩惱稱一稱, 我一切的災害放在天平裏;
2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
3現今都比海沙更重, 所以我的言語急躁。
3Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:
4因全能者的箭射入我身; 其毒,我的靈喝盡了; 上帝的驚嚇擺陣攻擊我。
4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.
5野驢有草豈能叫喚? 牛有料豈能吼叫?
5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
6物淡而無鹽豈可吃嗎? 蛋青有甚麼滋味呢?
6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
7看為可厭的食物, 我心不肯挨近。
7Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8惟願我得着所求的, 願上帝賜我所切望的;
8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
9就是願上帝把我壓碎, 伸手將我剪除。
9et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?
10我因沒有違棄那聖者的言語, 就仍以此為安慰, 在不止息的痛苦中還可踴躍。
10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
11我有甚麼氣力使我等候? 我有甚麼結局使我忍耐?
11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
12我的氣力豈是石頭的氣力? 我的肉身豈是銅的呢?
12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
13在我豈不是毫無幫助嗎? 智慧豈不是從我心中趕出淨盡嗎?
13Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14那將要灰心、離棄全能者、 不敬畏上帝的人, 他的朋友當以慈愛待他。
14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
15我的弟兄詭詐,好像溪水, 又像溪水流乾的河道。
15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16這河因結冰發黑, 有雪藏在其中;
16Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
17天氣漸暖就隨時消化, 日頭炎熱便從原處乾涸。
17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18結伴的客旅 離棄大道 , 順河偏行,到荒野之地死亡。
18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19提瑪 結伴的客旅瞻望; 示巴 同夥的人等候。
19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
20他們因失了盼望就抱愧, 來到那裏便蒙羞。
20Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21現在你們正是這樣, 看見驚嚇的事便懼怕。
21Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.
22我豈說:請你們供給我, 從你們的財物中送禮物給我?
22Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
23豈說:拯救我脫離敵人的手嗎? 救贖我脫離強暴人的手嗎?
23vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
24請你們教導我,我便不作聲; 使我明白在何事上有錯。
24Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.
25正直的言語力量何其大! 但你們責備是責備甚麼呢?
25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
26絕望人的講論既然如風, 你們還想要駁正言語嗎?
26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
27你們想為孤兒拈鬮, 以朋友當貨物。
27Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
28現在請你們看看我, 我決不當面說謊。
28Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.
29請你們轉意,不要不公; 請再轉意,我的事有理。
29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
30我的舌上豈有不義嗎? 我的口裏豈不辨奸惡嗎?
30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.